라틴어 문장 검색

Quidam post rabiosi canis morsum protinus in balineum mittunt ibique patiuntur desudare, dum uires corporis sinunt, ulcere adaperto, quo magis ex eo quoque uirus destillet;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 4:1)
Excisa, etiam post inductam cicatricem, tamen reuerterunt et causam mortis adtulerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 8:1)
Si nondum adapertum ulcus, aes, quam maxime calidum quis pati potest, admouendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 23:1)
Qui ubi adapertus est, et exit pus, apparet pars carnis in pus uersa, pars corrupta subalbida, subrubra, quem uentriculum quidam furunculi nominant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 26:2)
et cum adaperta est, reperitur intus exulceratio muccosa, colore umori suo similis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 58:4)
At si induruit et sic emortuus est, ne in pus uerteretur, quatenus foede prominebit, excidendum erit, sic ut hamo summa tunica adprehendatur, infra id scalpellus incidat;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 29:2)
Quod si maior is tumor est, commodius totum exciditur, sic ut ex utraque parte dens liberetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 3:1)
Et id quidem, aeque adustum atque excisum, sine ea curatione, quae corpori manu adhibetur, inpleri non potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 4:3)
tum quicquid corruptum est excidendum, sic ut ex integro quoque paulum dematur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 12:6)
Illud quoque aeque perpetuum est, exciso cancro uulnus esse adurendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 13:3)
Quod si ex ictu testiculus ali desit, fere pus quoque increscit, neque aliter succurri potest quam si inciso scroto et pus emissum et ipse testiculus excisus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 18:8)
Si hac ratione ea non exciderunt, excidenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 19장 2:1)
Tertio die digitus resoluendus, et si quid aridi est, iterum excidendum, similisque adhibenda curatio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 19장 3:1)
in pano, quia fere vehementer cutem extenuat, tota ea super pus excidenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 5:2)
Est etiam in rerum natura, ut cutis latius excidenda sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION