라틴어 문장 검색

felix qui indultis potuit mediocriter uti muneribus parcumque modum servare fruendi, quem locuples mundi species et amoena venustas et nitidis fallens circumflua copia rebus non capit, ut puerum, nec inepto addicit amori, qui sub adumbrata dulcedine triste venenum deprendit latitare boni mendacis operto, sed fuit id quondam nobis sanctumque bonumque principio rerum, Christus cum conderet orbem, vidit enim Deus esse bonum velut ipse Moyses historicus mundi nascentis testificatus
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 188)
quid hoc est, quod cum se thalamis desponsam mens bona iustis noverit, inque torum regis nuptura vocetur, et regis semper iuvenis senioque repulso divinum decus aeterno servantis in ore, malit adulterium fulvo et se munere vilem vendat nocticolae spurcis conplexibus Indi, aspernata Dei fusam per virginis artus progeniem dulcesque vocans in fornice natos?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1162)
"addicta avorum praedia foedis sub auctionibus successor exheres gemit sanctis egens parentibus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.25)
aiunt iugali vix habilem toro primis in annis forte puellulam Christo calentem fortiter inpiis iussis renisam, quo minus idolis addicta sacram desereret fidem, temptata multis nam prius artibus, nunc ore blandi iudicis inlice, nunc saevientis carnificis minis, stabat feroci robore pertinax corpusque duris excruciatibus ultro offerebat non renuens mori.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis5)
novimus ancipites nebuloso in pectore sensus sudare alternis conflictibus, et variato pugnarum eventu nunc indole crescere dextra, nunc inclinatis virtutibus 1 ad iuga vitae deteriora trahi seseque addicere noxis turpibus et propriae iacturam ferre salutis.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1255)
quis despondit?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 599)
Quin iam virginem Despondi;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 763)
despondi.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 195)
intus despondebitur;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 672)
At ego illi neque do, neque despondeo.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 577)
Ego cui daturus non sum ut ei despondeam?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 591)
Et illum aiunt velle uxorem, ut, quum desponderim, Des qui aurum ac vestem atque alia quae opus sunt comparet.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 834)
postremo etiam, si voles, Desponsam quoque esse dicito.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 860)
Nam ubi desponsam nuntiasti filio, Continuo iniecisse verba tibi Dromonem scilicet, Sponsae vestem, aurum, atque ancillas opus esse, argenturm ut dares.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 152)
Despondit ei gnatam huius vicini proximi.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 1, scene 274)

SEARCH

MENU NAVIGATION