라틴어 문장 검색

quare si excellentissima excellentissimis digna sunt, ut superius est probatum, illa que excellentissimo sunt digna vulgari, modo excellentissimo digna sunt, et per consequens in cantionibus pertractanda.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 35:2)
7. Sed ommittamus alios, et nunc, ut conveniens est, de stilo tragico pertractemus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 50:1)
ancipitem seu tu magno discrimine causam protegere adfectas, te consule, dic tibi qui sis, orator vehemens an Curtius et Matho buccae.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI14)
qua propter bene cum superis de rebus habenda nobis est ratio, solis lunaeque meatus qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur in terris, tunc cum primis ratione sagaci unde anima atque animi constet natura videndum, et quae res nobis vigilantibus obvia mentes terrificet morbo adfectis somnoque sepultis, cernere uti videamur eos audireque coram, morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 5:9)
nam cum sit eorum copia tanta, ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla, debent ni mirum non omnibus omnia prorsum esse pari filo similique adfecta figura.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:4)
meditor mente pertracto.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6732)
caeloque educere certant ut hoc faciant mente pertractant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1781)
putans reputans, cum animo pertractans.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3321)
cuncta videns mente pertractans:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 191)
macte magis aucte, adfecte gloria.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 641a1)
Tertium genus est aetate iam adfectum, sed tamen exercitatione robustum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 20:1)
tute introspice in mentem tuam ipse eamque omni cogitatione pertractans percontare ipse te perpetuisne malis voluptatibus perfruens in ea, quam saepe usurpabas, tranquillitate degere omnem aetatem sine dolore, adsumpto etiam illo, quod vos quidem adiungere soletis, sed fieri non potest, sine doloris metu, an, cum de omnibus gentibus optime mererere, cum opem indigentibus salutemque ferres, vel Herculis perpeti aerumnas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 152:3)
ea vero ipsa nulla ratione melius frui potui quam si me non modo ad legendos libros sed etiam ad totam philosophiam pertractandam dedissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 9:3)
aliis autem libris rationem quandam per omnium naturam rerum pertinentem vi divina esse adfectam putat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 36:6)
videsne igitur quanto munere deorum simus adfecti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 67:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION