라틴어 문장 검색

' inter vapores positus et flammae minas immotus, inconcussus, in neutrum latus correpta torquens membra adhortatur, monet, gerit aliquid ardens, omnibus fortem addidit animum ministris;
(세네카, Hercules Oetaeus 25:31)
Pudet Lacedaemonios sic adhortari:
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 1:10)
adhortatus est illum ad fugam.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 11:5)
neque enim altior ulli mens hausto de fonte venit, rex tristis et aeger pondere curarum propiorque abeuntibus annis inter adhortantes vix sponte incedit Adrastus, contentus ferro cingi latus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권18)
Tota igitur mente cum eo uos in feruore fidei stringite, atque adnisum illius uirtute, quam uobis diui nitas tribuit, adiuuate, ut regni sui uos ipse faciat esse participes, cuius uos fidem in regno uestro recipi facitis et custodiri.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXII. 1:13)
Unde praesenti stilo gloriosos uos adhortandos cum omni affectu intimae caritatis curauimus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X. 1:6)
adhortantes, quatinus diuinae inspirationis inbuta subsidiis, inportune et oportune agendum non differas, ut et ipse, Saluatoris nostri Domini Iesu Christi cooperante potentia, Christianorum numero copuletur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 1:8)
saepe ex iniuria postmodum gratiam ortam, eoque melioribus usuras viris, quod adnisurus pro se quisque sit ut, cum suam vicem functus officio sit, parentium etiam patriaeque expleat desiderium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 108:2)
cum sui utrosque adhortarentur, deos patrios, patriam ac parentes, quicquid civium domi, quicquid in exercitu sit, illorum arma, illorum intueri manus, feroces et suopte ingenio et pleni adhortantium vocibus in medium inter duas acies procedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 253:2)
in Postumium prima in acie suos adhortantem instruentemque Tarquinius Superbus, quamquam iam aetate et viribus erat gravior, equum infestus admisit, ictusque ab latere concursu suorum receptus in tutum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 204:1)
si praeda belli per otium frui velint, memorem se et civium iniuriae et hospitum beneficii adnisurum ut appareat exsilio sibi inritatos non fractos animos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 425:3)
et nos, ut decet proceres, ut Fabio nomine est dignum, pugnando potius quam adhortando accendamus militum animos!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 516:2)
ea oppressit, cum et patres haud minus quam pro Coriolano adnisi essent, et patris Agrippae favor hauddum exolevisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 580:1)
patres quoque non temere pro ullo aeque adnisi sunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 669:1)
dux uterque suos adhortatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 202:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION