라틴어 문장 검색

igitur cum id habemus certum ab imo sustinens, ab labro, quod est in regione septentrionali, linea traiecta ad id, quod est supra meridianum axem, ab eoque altera obliqua in altitudinem ad summum cardinem, qui est post stellas septentrionum, sine dubitatione animadvertemus ex eo esse schema trigonii mundo, uti organi, quam σαμβύκη Graeci dicunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장17)
cum ergo constituta symmetriarum ratio fuerit et commensus ratiocinationibus explicati, tum etiam acuminis est proprium providere ad naturam loci aut usum aut speciem adiectionibus temperaturas efficere, cum de symmetria sit detractum aut adiectum, uti id videatur recte esse formatum in aspectuque nihil desideretur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 2장2)
Cum ergo, quae sunt vera, falsa videantur et nonnulla aliter quam sunt oculis probentur, non puto oportere esse dubium, quin ad locorum naturas aut necessitates detractiones aut adiectiones fieri debeant, sed ita, uti nihil in his operibus desideretur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 2장9)
sin autem inpedientur ab angustiis aut aliis necessitatibus, tunc erit ut ingenio et acumine de symmetriis detractiones aut adiectiones fiant, uti non dissimiles veris symmetriis perficiantur venustates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장57)
Fortasse, qui Archimedis libros legit, dicet non posse fieri veram ex aqua librationem, quod ei placet aquam non esse libratam, sed sphaeroides habere schema et ibi habere centrum, quo loci habet orbis terrarum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 5장8)
hac ratione duplicatio grammicis rationibus ab Platone, uti schema subscriptum est in ima pagina, explicata est.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말17)
namque si sumantur regulae tres, e quibus una sit pedes III, altera pedes IIII, tertia pedes V, eaeque regulae inter se compositae tangant alia aliam suis cacuminibus extremis schema habentes trigoni, deformabunt normam emendatam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말19)
Sin autem cuneorum adiectionibus et detractionibus correptiones dierum aut crescentiae ex cuneis non probabuntur fieri, quod cunei saepissime vitia faciunt, sic erit explicandum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장30)
qui autem adiectione dimidia aut ampliore sumptu onerantur, amissa spe et inpensa abiecta, fractis rebus et animis desistere coguntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 머리말10)
Haec his proportionibus aut adiectionibus aut detractionibus comparantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION