라틴어 문장 검색

sic Medus ademit Assyrio Medoque tulit moderamina Perses;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:83)
Magis enim convertet proximo autumno falce deputari superiorem partem quam aestivo tempore pampinari, quoniam ex eo loco, unde nepotem ademeris, confestim alterum fundit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 6장 5:2)
quae sic ademptae non amplius pullulant, et a cetera noxa truncum defendunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 8장 2:6)
Torum imum imponi non oportet, quoniam vires vitis adimit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 25:5)
tum ramos novellos proceros et nitidos, quos comprehensos manus possit circum-venire, hoc est manubrii crassitudine, feracissimis arboribus adimito, et quam recentissimas taleas recidito, ita ne corticem aut ullam aliam partem, quam qua serra praeciderit, laedas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 2:1)
Nam hoc modo nec eruptione sanguinis periclitatur iuvencus, nec in totum effeminatur adempta omni virilitate;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 26장 3:1)
at si feminae generandae sunt, austrinos flatus captare, ut eadem ratione matrices ineantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 12:2)
Solet etiam universumpecus aegrotare ita, ut emacietur, nec cibos capiat, productumque in pascua medio campo procumbat, et quodam veterno pressum somnos aestivo sub sole captet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 4:2)
Sed nec haec tamen aliena est agricolae captantis undique voluptates acquirere, quibus solitudinem ruris eblandiatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 1:2)
Locustae quoque pedibus ademptis utiles cibandis pullis habentur, atque his pasci debent usque ad sextum mensem:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 15:1)
Nam si modo captas aves, quae consuevere libero victu, custodiae tradere velis, parere cunctantur in servitute.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 7:5)
Nam vile ne captare quidem, nedum alere conducit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 8:6)
neque populus ademptum ius questus est nisi inani rumore, et senatus largitionibus ac precibus sordidis exsolutus libens tenuit, moderante Tiberio ne plures quam quattuor candidatos commendaret sine repulsa et ambitu designandos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 15장3)
mox atro nubium globo effusa grando, simul variis undique procellis incerti fluctus prospectum adimere, regimen inpedire;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 23장4)
et minui sibi invidiam adempta salutantum turba sublatisque inanibus veram potentiam augeri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 41장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION