라틴어 문장 검색

Peripatetici autem etiam haec ipsa, quae propria oratorum putas esse adiumenta atque ornamenta dicendi, a se peti vincerent oportere, ac non solum meliora, sed etiam multo plura Aristotelem Theophrastumque de istis rebus, quam omnis dicendi magistros scripsisse ostenderent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 43:2)
Qui locus est talis, ut plus habeat adiumenti quam incommodi, hunc iudico esse dicendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 102:3)
"si aerari copiis et ad belli adiumenta et ad ornamenta pacis utimur, vectigalibus serviamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 171:4)
Quid, illud, quod supra dixi, solere me cedere et, ut planius dicam, fugere ea, quae valde causam meam premerent, cum id non faciunt alii versanturque in hostium castris ac sua praesidia dimittunt, mediocriterne causis nocent, cum aut adversariorum adiumenta confirmant aut ea, quae sanare nequeunt, exulcerant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 303:3)
partim, etiam si quid habent adiumenti, sunt non numquam eius modi, ut insit in eis aliquid viti neque tanti sit illud, quod prodesse videatur, ut cum aliquo malo coniungatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 308:5)
Neque tamen possum statuere, utrum magis mirer te illa, quae mihi persuades maxima esse adiumenta, potuisse in tantis tuis occupationibus perdiscere, an, si non potueris, posse isto modo dicere.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 82:5)
neque enim apud homines res est ulla difficilior neque maior neque quae plura adiumenta doctrinae desideret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 84:7)
si quid erit, magnum est adiumentum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 29 4:13)
magno etiam adiumento nobis Hermogenes potest esse in repraesentando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 31 4:8)
Cum alia laudo et gaudeo accidisse, tum quod Bruti eruptio non solum ipsi salutaris fuit sed etiam maximo ad victoriam adiumento.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 4 1:2)
huic te unum tanto adiumento esse, si volueris, posse intellego, ut nihil sit praeterea nobis requirendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 6 4:3)
ita enim scripsit ad me, sibi meam commendationem maximo adiumento fuisse, quod ad te delatum diceret sese contra dignitatem tuam Romae de te loqui solitum esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 24 1:2)
illud fore tibi adiumento spero, cuius ipse Caesar optimus esse iudex potest :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 29 8:1)
peto igitur abs te ut eum, sive aderit sive non venerit in Siciliam, in meis intimis maximeque necessariis scias esse itaque tractes, ut intellegat meam sibi commendationem magno adiumento fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 30 2:1)
quapropter commendo tibi maiorem in modum rem domumque eius magnoque opere abs te peto cures ut is intellegat meam commendationem maximo sibi apud te et adiumento et ornamento fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 34 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION