라틴어 문장 검색

Ad quod adiuvet me omnipotens Deus cui supernitor. Amen.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 3:16)
Hic est vere amicus quite adiuvat, cum saeculum tibi deficit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 16:40)
quae adjuvent, tertio:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 3:10)
Inter has tamen regendi moderandique vias, bonis principibus aemulandas, barbarica rabies exarserat rursus in maius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 16:1)
Iam dies in meridiem vergit, lassitudine nos itineris fatigatos, scrupulosi tramites excipient et obscuri, nox senescente luna nullis sideribus adiuvanda, terrae protinus aestu flagrantes, nullis aquarum subsidiis fultae;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 11:1)
Alios itidem bellandi usu diutino callentes, aptius ordinans, his exhortationibus adiuvabat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 32:1)
Itaque vespera tenebrante, cum adhuc licet iniqua reluctante fortuna, multitudo nostrorum manu conserta distringeretur, in abstrusa quadam parte oppidi cum duobus aliis latens, obscurae praesidio noctis postica per quam nihil servabatur evado, et squalentum peritia locorum, comitumque adiutus celeritate, ad decimum lapidem tandem perveni.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장 5:1)
Ubi Victorem apud Sirmium visum, scriptorem historicum, exindeque venire praeceptum, Pannoniae secundae consularem praefecit, et honoravit aenea statua, virum sobrietatis gratia aemulandum, multo post urbi praefectum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 10장 6:1)
Sed ut haec laudanda et bonis moderatoribus aemulanda, ita illud amarum et notabile fuit, quod aegre sub eo a curialibus quisquam appetitus, licet privilegiis et stipendiorum numero et originis penitus alienae firmitudine communitus, ius obtinebat aequissimum, adeo ut plerique territi emercarentur molestias pretiis clandestinis et magnis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 9장 12:1)
Exinde lenius means, per ostia septem, quorum singula perpetuorum amnium usum et faciem praebent, nullis per Aegyptum aquis externis adiutus eiectatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 10:1)
Et Solon sententiis adiutus Aegypti , latis iusto moderamine legibus, Romano quoque iuri maximum addidit firmamentum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 21:2)
Et aemulari malebat Constantium, agens seria quaedam aliquotiens post meridiem, iocarique palam cum proximis assuetus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 14:2)
Familia Gratiani hoc meretur statimque promotus quaestor multa et prudentibus aemulanda bonae fiduciae reliquit exempla, nusquam a statu naturae discedens intrepidae, sed constans semper legumque similis, quas omnibus una eademque voce loqui in multiplicibus advertimus causis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 14:2)
At vero Theruingi, iam dudum transire permissi, prope ripas etiam tum vagabantur, duplici impedimento adstricti, quod ducum dissimulatione perniciosa, nec victui congruis sunt adiuti, et tenebantur consulto nefandis nundinandi commerciis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 1:1)
Haec bonis omnibus aemulanda sunt, ut existimo:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION