라틴어 문장 검색

Is admiratur et permovetur, quod Hannibal Carthaginiensis bellum se facere populo Romano volentem dehortetur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, II 7:1)
At tunc ego admirans insolentis hominis inscitiam, Mittamus, inquam, sicuti vis, quod Plautus ' obnoxie ' dixit, si id nimis esse remotum putas, atque illud quoque praetermittamus, quod Sallustius in Catilina scribit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVII 7:1)
Ea res prorsus miranda sic profecto est in libris annalibus memorata:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XI 3:1)
Commurmuratio fieri coepta est a plerisque qui aderant, quasi monstrum verbi admirantibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 9:1)
Admiror eloquentissimos viros et deditos Ennio pro optimis ridicula laudasse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 5:2)
Qui huiuscemodi, inquit, versus amant, liqueat tibi eosdem admirari et Soterici lectos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 11:5)
indignitas enim moliendae tam acerbae tamque iniustae necis miranda mortis iteratione defleta est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 21:3)
Ea nos omnia quae Fronto dixit, cum ita ut par erat, non adprobantes tantum, sed admirantes quoque audiremus, Videte tamen, inquit, ne existimetis, semper atque in omni loco 'mortales multos' pro ' multis hominibus' dicendum, ne plane fiat Graecum illud de Varronis Satura proverbium το` ἐπι` τῆͺ φακῆͺ μύρον.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIX 6:1)
Id etiam, inquit, 'multo mirandum est magis, quod apud Plutarchum in quarto In Hesiodum Commentario legi:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VIII 8:1)
Natura proculdubio erat ad accumulandos thesauros pronior, et divitias plus quam pro fastigio sua admirabatur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:16)
Vix enim datur authores simul et admirari et superare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:55)
Callidi literas contemnunt, simplices admirantur, prudentes opera earum, quantum par est, utuntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:13)
" Aspicite in gentibus et videte, admiramini et obstupescite, quia opus facio in diebus vestris, quod nemo credet, cum narrabitur.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장5)
Quod quidem caelum non his potius est quam sua qua regitur ratione mirandum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:17)
ac tametsi magnopere admirabatur Magium, quem ad Pompeium cum mandatis miserat, ad se non remitti, atque ea res saepe temptata etsi impetus eius consiliaque tardabat, tamen omnibus rebus in eo perseverandum putabat.
(카이사르, 내란기, 1권 26:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION