라틴어 문장 검색

Postea elegans reprehendi quidem desiit, sed laude nulla dignabatur, nisi cuius elegantia erat moderatissima.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 5:1)
IUSTE venusteque admodum reprehendisse dicitur Aulum Albinum M. Cato.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VIII 2:1)
DESCRIPTUM definitumque est a Quinto Ennio in Annali septimo graphice admodum sciteque sub historia Gemini Servili, viri nobilis, quo ingenio, qua comitate, qua modestia, qua fide, qua linguae parsimonia, qua loquendi opportunitate, quanta rerum antiquarum morumque veterum ac novorum scientia quantaque servandi tuendique secreti religione, qualibus denique ad muniendas vitae molestias fomentis, levamentis, solacis amicum esse conveniat hominis genere et fortuna superioris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, IV 2:1)
deque eleganti verecundia Aristotelis successorem diatribae suae eligentis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, V 1:2)
Quod quidem nos admodum miramur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIX 3:2)
Tum Apollinaris, ut mos eius in reprehendendo fuit, placide admodum leniterque:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 6:1)
Quod a scriptoribus elegantissimis maior ratio habita sit sonitus vocum atque verborum iucundioris, quae a Graecis εὐφωνία dicitur, quam regulae disciplinaeque quae a grammaticis reperta est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 1:1)
Huius autem vocis cum elegantior hoc in loco sonus est, tum ratio certa et probata est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 19:1)
Est enim hoc inane admodum et futtile.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 20:1)
Ain tu, inquit, aliarum homo rerum iudicii elegantissimi, 'mortalibus multis' ineptum tibi videri et frigidum, nil autem arbitrare causae fuisse quod vir modesti atque puri ac prope cotidiani sermonis 'mortalibus' maluit quam ' hominibus' dicere, eandemque credis futuram fuisse multitudinis demonstrationem, si 'cum multis hominibus,' ac non 'cum multis mortalibus' diceret?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIX 3:2)
Et iaciebat inde quaedam non admodum difficilia, ad quae conicienda adspirare posse neminem dicebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 2:2)
Petebatur apud me pecunia, quae dicebatur data numerataque, sed qui petebat neque tabulis neque testibus id factum docebat et admodum exilibus nitebatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 5:1)
Longior autem Nepotis quam Fenestellae error est, nisi quis vult in animum inducere Nepotem, studio amoris et amicitiae adductum, amplificandae admirationis gratia quadriennium suppressisse, ut M. Cicero orationem florentissimam dixisse Pro Roscio admodum adulescens videretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVIII 6:1)
Ego, cum Probi multos admodum Commentationum libros adquisierim, neque scriptum in his inveni nec usquam alioqui Probum scripsisse credo;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXX 6:1)
CELERI admodum et cohibili oratione vocumque filo tereti et candido fabulam scripsit Herodotus super fidicine illo Arione.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION