라틴어 문장 검색

Itaque quamvis doctissimi viri auctoritatem reverebar, tamen ambitione submota, quid ipse censerem, non omisi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 6장 4:1)
temporibusque Augusti dicendis non defuere decora ingenia, donec gliscente adulatione deterrerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 1장8)
quanto quis inlustrior, tanto magis falsi ac festinantes, vultuque composito ne laeti excessu principis neu tristiores primordio, lacrimas gaudium, questus adulationem miscebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 7장2)
Multa patrum et in Augustam adulatio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 14장1)
equos dehinc, orsus a suis, legatorum tribunorumque nulla ambitione fortissimo cuique bellatori tradit, ut hi, mox pedes in hostem invaderent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 67장9)
tribunos et centuriones laeta saepius quam comperta nuntiare, libertorum servilia ingenia, amicis inesse adulationem;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 12장5)
quorum auctoritates adulationesque rettuli ut sciretur vetus id in re publica malum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 32장5)
non enim preces sunt istud, sed efflagitatio, intempestiva quidem et inprovisa, cum aliis de rebus convenerint patres, consurgere et numero atque aetate liberum suorum urgere modestiam senatus, eandem vim in me transmittere ac velut perfringere aerarium, quod si ambitione exhauserimus, per scelera supplendum erit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 38장4)
excepere Graeci quaesitissimis honoribus, vetera suorum facta dictaque praeferentes quo plus dignationis adulatio haberet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 53장7)
unde angusta et lubrica oratio sub principe qui libertatem metuebat adulationem oderat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 87장3)
aberat quippe adulatio, gnaris omnibus laetam Tiberio Germanici mortem male dissimulari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 2장8)
simulque illud reputate, turbide et seditiose tractaverit exercitus Piso, quaesita sint per ambitionem studia militum, armis repetita provincia, an falsa haec in maius vulgaverint accusatores, quorum ego nimiis studiis iure suscenseo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장6)
nam neque ambitionem militarem neque provinciam pessimo cuique obnoxiam, ne contumelias quidem adversum imperatorem infitiari poterat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 14장2)
at postquam exui aequalitas et pro modestia ac pudore ambitio et vis incedebat, provenere dominationes multosque apud populos aeternum mansere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 26장4)
at quasdam in ambitionem aut avaritiam prolapsas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION