라틴어 문장 검색

Intra ipsum enim mihi visum est, si dicerem decem rhetorum qui apud Athenas Atticas floruerunt stilos inter se diversos hunc unum permiscuisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 20:2)
Incipe, tres uno perierunt rhetores anno, Si quid habes animi, si quid in arte vales.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXIV2)
Si temperari balneum cupis fervens, Faustine, quod vix Iulianus intraret, Roga, lavetur, rhetorem Sabineium.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXV1)
Quintum pro Decimo, pro Crasso, Regule, Macrum Ante salutabat rhetor Apollodotus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXI1)
Extemporalis factus est meus rhetor:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LIV1)
Non rhetor, non grammaticus ludive magister, Non Cynicus, non tu Stoicus esse potes, Vendere nec vocem Siculis plausumque theatris:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXIV4)
Quid cum grammaticis rhetoribusque mihi?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXIII4)
Sed nec causidico possis inpune negare, Nec si te rhetor grammaticusve rogent.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXX6)
anthea si quem aut ordo est 'ascendit scopulum requisiturus Anthea Capyn Caicum, si quem videat'. et usus est hoc genere elocutionis, quo et Terentius, qui dixit quod plerique omnes faciunt adulescentuli.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1813)
ordo ergo est, quod omnes faciunt adulescentuli, ut animum ad aliquod studium adiungant, plerique equos alere, plerique canes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1816)
quoniam quidem concessum est rhetoribus ementiri in historiis, ut aliquid dicere possint argutius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 11장2)
memoria teneo Smyrnae me ex P. Rutilio Rufo audivisse, cum diceret adulescentulo se accidisse, ut ex senatus consulto P. Scipio et D. Brutus, ut opinor, consules de re atroci magnaque quaererent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장1)
Reliqui sunt, qui mortui sint, L. Torquatus, quem tu non tam cito rhetorem dixisses, etsi non deerat oratio, quam, ut Graeci dicunt, πολιτικόν. Erant in eo plurimae litterae nec eae vulgares, sed interiores quaedam et reconditae, divina memoria, summa verborum et gravitas et elegantia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 2:8)
Hi tum in Asia rhetorum principes numerabantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 8:3)
cui tu adulescentulo, quem corruptelarum inlecebris inretisses, non aut ad audaciam ferrum aut ad lubidinem facem praetulisti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 13:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION