라틴어 문장 검색

Inbellem manum percussor expavit, et victam dexteram gladio marcescente miratus in secundos impetus torquet.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 7:5)
Novus igitur ensis, novus percussor adponitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 11:1)
"Oportet autem huiusmodi inreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, pudicum, prudentem, ornatum, hospitalem, dicibilem, non vinolentum, non percussorem, sed modestum."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:15)
"Nonnullae, cum se senserint concepisse de scelere, aborti venena meditantur et frequenter etiam ipsae commortuae trium criminum reae ad inferos perducuntur, homicidae sui, Christi adulterae, necdum nati filii parricidae."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:37)
Neque enim adultera uxor dimittenda est et vir moechus tenendus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:7)
"ferre ad nuptam quae mittit adulter, quae mandat, norunt alii;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III17)
adulter, quid refert igitur, quantis iumenta fatiget porticibus, quanta nemorum vectetur in umbra, iugera quot vicina foro, quas emerit aedes?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV3)
abditus interea latet et secretus adulter, inpatiensque morae silet et praeputia ducit.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI123)
oculos fuligine pascit distinctus croceis et reticulatus adulter, suspectus tibi sit quanto vox mollior et quo saepius in teneris haerebit dextera lumbis, hic erit in lecto fortissimus:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI186)
Consulit ictericae lento de funere matris, ante tamen de te Tanaquil tua, quando sororem efferat et patruos, an sit victurus adulter post ipsam:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI279)
invenies aliquo cum percussore iacentem, permixtum nautis et furibus ac fugitivis, inter carnifices et fabros sandapilarum et resupinati cessantia tympana galli, aequa ibi libertas, communia pocula, lectus non alius cuiquam, nec mensa remotior ulli.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII68)
"instabile ac dirimi coeptum et iam paene solutum coniugium in multis domibus servavit adulter."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX37)
rusticus expectas ut non sit adultera Largae filia, quae numquam maternos dicere moechos tam cito nec tanto poterit contexere cursu, ut non terdecies respiret?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV6)
Hic regnum avitum, quod a Servio tenebatur, rapere maluit quam expectare, missisque in eum percussoribus scelere partam potestatem non melius egit quam adquisiverat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 52:1)
Tarquinii tamen tam diu dimicaverunt, donec Arruntem filium regis manu sua Brutus occidit superque ipsum mutuo volnere expiravit, plane quasi adulterum ad inferos usque sequeretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ETRUSCUM CUM REGE PORSENNA 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION