라틴어 문장 검색

7. Vidua post mortem mariti sui statim et sine difficultate habeat maritagium et hereditatem suam, nec aliquid det pro dote sua, vel pro maritagio suo, vel hereditate sua, quam hereditatem maritus suus et ipsa tenuerint dit obitus ipsius mariti, et maneat in domo mariti sui per quadraginta dies post mortem ipsius, infra quos assignetur ei dos sua.
(Magna Carta 9:1)
8. Nulla vidua distringatur ad se maritandum, dum voluerit vivere sine marito, ita tamen quod securitatem faciat quod se non maritabit sine assensu nostro, si de nobis tenuerit, vel sine assensu domini sui de quo tenuerit, si de alio tenuerit.
(Magna Carta 10:1)
Abnegat et retinet nostrum Laronia servum, Respondes 'Orba est, dives, anus, vidua.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXXII4)
Baiana nostri villa, Basse, Faustini Non otiosis ordinata myrtetis Viduaque platano tonsilique buxeto Ingrata lati spatia detinet campi, Sed rure vero barbaroque laetatur.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII1)
Iam enim faxo sciatis non viduae hanc insulam esse sed M. Mannicii.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 95:5)
nam vidua abortu periit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 6:3)
nulla anceps luctamen init virtute sine ista Virtus, nam vidua est quam non Patientia firmat.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 144)
Nunc viduam extrudi turpe est:"
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 733)
adulterii rea est quae, cum anno vidua fuisset, enixa est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 297:2)
Si vidua libere, proterva petulanter, dives , libidinosa meretricio more viveret, adulterum ego putarem, si qui hanc paulo liberius salutasset?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 155:4)
nam etiam orbos viduasque videas in ipsis funeribus canoro quodam modo proclamantes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 317:5)
Decem per annos vidua respiciam virum?
(세네카, 아가멤논 3:35)
ut vidua loquere:
(세네카, 아가멤논 17:29)
Soror Tonantis (hoc enim solum mihi nomen relictum est) semper alienum Iovem ac templa summi vidua deserui aetheris locumque caelo pulsa paelicibus dedi;
(세네카, Hercules Furens 1:1)
Moriere, Moriar Herculis nempe induti coniunx nec ullus nocte discussa dies viduam notabit nec meos paelex toros captiva capiet, ante ab occasu dies nascetur, Indos ante glacialis polus Scythasve tepida Phoebus inficiet rota, quam me relictam Thessalae aspiciant nurus, meo iugales sanguine extinguam faces.
(세네카, Hercules Oetaeus 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION