라틴어 문장 검색

Quinam ille horror, cum eodem tempore fluctus, procellae, viri, naves, armamenta confligerent!
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 76:1)
quid enim diversius esse putandumst aut magis inter se disiunctum discrepitansque, quam mortale quod est inmortali atque perenni iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 20:10)
sinit haec violentis omnia verti turbinibus, sinit incertis turbare procellis, ipse suos ignis certo fert impete labens.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 19:3)
Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur omnia saepe gravi tremere et divolsa repente maxima dissiluisse capacis moenia mundi, cum subito validi venti conlecta procella nubibus intorsit sese conclusaque ibidem turbine versanti magis ac magis undique nubem cogit uti fiat spisso cava corpore circum, post ubi conminuit vis eius et impetus acer, tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:1)
praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus, ut picis e caelo demissum flumen, in undas sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram fulminibus gravidam tempestatem atque procellis, ignibus ac ventis cum primis ipse repletus, in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:5)
tantus discidio nubis ventique procella mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:20)
hic ubi se in terras demisit dissoluitque, turbinis immanem vim provomit atque procellae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 15:2)
vento nimio abies aut quercus avellitur, cannam nulla facile frangit procella.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 6:2)
Medias perrumpe procellas, Tutela secure mea.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:80)
Non parva procellis Aequora rapta ferunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:14)
Aut quae nos viles animas in fata relinquens, Invitis spargenda dabas tua membra procellis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:62)
qui Caesaris arma Segnius haud vidit, quam malo nauta tremente Omnia Circaeae subducit vela procellae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:14)
rursus vetitum sentire procellas Conticuit, turbante Noto:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:28)
Sparsus ab Emathia fugit quicumque procella, Adsequitur Magnum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:59)
Votaque sollicitis faciens contraria nautis, Composita in mortem iacuit, favitque procellis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:70)

SEARCH

MENU NAVIGATION