라틴어 문장 검색

quod ubi aciem iam instruenti Camillo centuriones renuntiaverunt, turbatas militum mentes esse, segniter arma capta, cunctabundosque et resistentes egressos castris esse, quin voces quoque auditas cum centenis hostibus singulos pugnaturos et aegre inermem tantam multitudinem, nedum armatam, sustineri posse, in equum insilit et ante signa obversus in aciem ordines interequitans:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 76:1)
ipse incinctus cinctu Gabino, armatus in equum insiluit ac se in medios hostes immisit, conspectus ab utraque acie, aliquanto augustior humano visu, sicut caelo missus piaculum omnis deorum irae, qui pestem ab suis aversam in hostes ferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 129:2)
ea veste mutata et specie reorum tribus circuit, genibus se omnium advolvens;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 529:2)
haec simul increpans cum ocius signa convelli iuberet et ipse in equum insiluisset, equus repente corruit consulemque lapsum super caput effudit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 45:1)
qui advolutus genibus fatalem rabiem temporis eius accusat, cum velut contagione quadam pestifera non Ilergetes modo et Lacetani, sed castra quoque Romana insanierint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 502:1)
et cum in medio agmine armatorum Masinissam insignem cum armis tum cetero habitu conspexisset, regem esse, id quod erat, rata, genibus advoluta eius omnia quidem ut posses inquit in nobis di dederunt virtusque et felicitas tua;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 154:2)
quem Quinctius primo aspernatus excedere castris iussit, dein suppliciter orantem advolutumque genibus tandem audivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 472:2)
peracto indicio advoluta rursus genibus preces easdem, ut se ablegaret, repetivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 142:1)
Tu sali solus, nam ego istam insulturam et desulturam nil moror.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 321)
navi timidae ambae in scapham insiluimus, quia videmus ad saxa navem ferrier;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 386)

SEARCH

MENU NAVIGATION