라틴어 문장 검색

atque idem, cum Valerius Messalinus signum aureum in aede Martis Vltoris, Caecina Severus aram ultioni statuendam censuissent, prohibuit, ob externas ea victorias sacrari dictitans, domestica mala tristitia operienda.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 18장4)
altius Hierocaesarienses exposuere, Persicam apud se Dianam, delubrum rege Cyro dicatum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 62장4)
exim Cy- prii tribus delubris, quorum vetustissimum Paphiae Veneri auctor Ae+rias, post filius eius Amathus Veneri Amathusiae et Iovi Salaminio Teucer, Telamonis patris ira profugus, posuissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 62장6)
nam etsi delubra eius deae multa in urbe, nullum tamen tali cognomento erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 71장2)
repertum est aedem esse apud Antium quae sic nuncuparetur, cunctasque caerimonias Italicis in oppidis templaque et numinum effigies iuris atque imperii Romani esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 71장3)
Is quoque annus legationes Graecarum civitatium habuit, Samiis Iunonis, Cois Aesculapii delubro vetustum asyli ius ut firmaretur petentibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 14장1)
Per idem tempus Hispania ulterior missis ad senatum legatis oravit ut exemplo Asiae delubrum Tiberio matrique eius extrueret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 37장1)
contra Messenii veterem inter Herculis posteros divisionem Peloponnesi protulere, suoque regi Denthaliatem agrum in quo id delubrum cessisse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 43장2)
et Segestani aedem Veneris montem apud Erycum, vetustate dilapsam, restaurari postulavere, nota memorantes de origine eius et laeta Tiberio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 43장9)
Pergamenos (eo ipso nitebantur) aede Augusto ibi sita satis adeptos creditum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 55장7)
evenisse id olim Claudiae Quintae eiusque statuam vim ignium bis elapsam maiores apud aedem matris deum consecravisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 64장5)
quaesitum meditatumque, ne quid impedire credatur quo minus novi magistratus, quo modo delubra et altaria, sic carcerem recludant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 70장8)
urbem princeps lustravit ex responso haruspicum, quod Iovis ac Minervae aedes de caelo tactae erant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 24장2)
rursusque exortae adulationes censentium honorem divae et pulvinar aedemque et sacerdotem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 23장6)
eoque strages hominum minor, delubra deum et porticus amoenitati dicatae latius procidere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 40장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION