라틴어 문장 검색

huius qui trahitur praetextam sumere mavis, an Fidenarum Gabiorumque esse potestas et de mensura ius dicere, vasa minora frangere pannosus vacuis aedilis Vlubris?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X42)
Lapidatus a populo Vatinius, cum gladiatorium munus ederet, optinuerat ut aediles edicerent, ne quis in arenam nisi pomum misisse vellet.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VI. 1:2)
L. Quintus praetor de provincia nuper reverterat observata, quod mireris Domitiani temporibus, praeturae maxima castitate.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 15:1)
Iam tristis nucibus puer relictis Clamoso revocatur a magistro, Et blando male proditus fritillo, Arcana modo raptus e popina, Aedilem rogat udus aleator.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXXIV1)
Audiat aedilis ne te videatque caveto:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, CII4)
Nec timet aedilem moto spectare fritillo, Cum videat gelidos tam prope verna lacus:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, I2)
quod etiam Cicero in praetura Verrinarum ita ait tantaque vis huius religionis est et semper fuit, ut ne Persae quidem cum bellum toti Graeciae, diis hominibusque indixissent et mille navium classem Delum appulissent, quicquam conarentur aut violare aut attingere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 845)
unde est etiam in sexto vel quae Tiberine videbis funera, cum tumulum praeterlabere recentem, cum de Marcello aedili diceret, filio sororis Augusti, in cuius honorem hoc factum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 45)
Cicero mancam ac debilem fore praeturam suam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2782)
'vina' tamen possumus dicere Ciceronis exemplo, qui ait in praetura "vina cete- raque, quae in Asia facile comparantur".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 363)
Is ex summis et fortunae et vitae sordibus in praetura consul factus esset, si rationem eius haberi licere iudicatum esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 4:4)
Vt Accius isdem aedilibus ait se et Pacuvium docuisse fabulam, cum ille octoginta, ipse triginta annos natus esset:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:11)
Hic cum summa voluntate bonorum aedilis curulis factus esset, nescio quo modo discessu meo discessit a sese ceciditque, postea quam eos imitari coepit quos ipse perverterat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 79장 1:6)
C. etiam Iulius aedilis curulis cottidie fere accuratas contiones habebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 89장 2:6)
cum igitur essem in plurimis causis et in principibus patronis quinquennium fere versatus, tum in patrocinio Siciliensi maximum in certamen veni designatus aedilis cum designato consule Hortensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 92장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION