라틴어 문장 검색

Eoque intentius Vologeses premere obsessos, modo vallum legionum, modo castellum, quo imbellis aetas defendebatur, adpugnare, propius incedens quam mos Parthis, si ea temeritate hostem in proelium eliceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 13장1)
sed extemporalis audaciae atque ipsius temeritatis vel praecipua iucunditas est;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 6장 6:1)
magnaque et comitum aemulatio, quibus primus apud principem suum locus, et principum, cui plurimi et acerrimi comites.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 13장 3:2)
aleam, quod mirere, sobrii inter seria exercent, tanta lucrandi perdendive temeritate, ut, cum omnia defecerunt, extremo ac novissimo iactu de libertate ac de corpore contendant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 24장 3:1)
hi lusus infantium, haec iuvenum aemulatio:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 32장 3:2)
procul ab aemulatione adversus collegas, procul a contentione adversus procuratores, et vincere inglorium et atteri sordidum arbitrabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 9장 5:2)
ita honoris aemulatio pro necessitate erat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 21장 1:3)
igitur ut Batavi miscere ictus, ferire umbonibus, ora fodere, et stratis qui in aequo adstiterant, erigere in collis aciem coepere, ceterae cohortes aemulatione et impetu conisae proximos quosque caedere:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 36장 2:1)
tot exercitus in Moesia Daciaque et Germania et Pannonia temeritate aut per ignaviam ducum amissi, tot militares viri cum tot cohortibus expugnati et capti;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 41장 2:2)
namque Otho pueritiam incuriose, adulescentiam petulanter egerat, gratus Neroni aemulatione luxus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 13장8)
opportunos magnis conatibus transitus rerum, nec cunctatione opus, ubi perniciosior sit quies quam temeritas.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 21장8)
sed profusa cupidine et insigni temeritate legati legionum Alienus Caecina et Fabius Valens;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 52장8)
unde aemulatio et invidia et uno amne discretis conexum odium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 65장5)
quattuor Mucianus obtinebat in pace, sed aemulatio et proximi exercitus gloria depulerat segnitiam, quantumque illis roboris discrimina et labor, tantum his vigoris addiderat integra quies et inexperti belli labor.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 4장7)
sed Corsicam prope adflixit Decumi Pacarii procuratoris temeritas, tanta mole belli nihil in summam profutura, ipsi exitiosa.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 16장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION