라틴어 문장 검색

Huic si secundum adgregavero, qui in naturali numerorum dispositione descriptus est, id est binarium, primus mihi triangulus opere et actu nascitur, id est ternarius.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione triangulorum numerorum 3:2)
Si vero huic tertium ex naturali numero adiecero, secundus mihi opere et actu triangulus procreatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione triangulorum numerorum 3:3)
Super unum enim et duo si tertium, id est ternarium adgregavero, senarius extenditur, secundus scilicet triangulus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione triangulorum numerorum 3:4)
Et quantas ultimus numerus in se unitates habet, quem superioribus adgregabis, tot ipse, qui fit triangulus, unitates habebit in latere.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione triangulorum numerorum 3:6)
Nam ternarium, qui est primus actu triangulus, adiecto binario unitati feceramus;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione triangulorum numerorum 3:7)
Quadratus vero numerus est, qui etiam ipse quidem latitudinem pandit, sed non tribus angulis ut superior forma, sed quattuor ipse quoque aequali laterum demensione porrigitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De quadratis numeris 1:1)
Nascuntur autem tales numeri ex naturalis numeri dispositione, non quemadmodum superiores trianguli, ut ordinatis ad se invicem numeris congregentur, sed uno semper intermisso, qui sequitur, si cum superiore vel superioribus colligatur, ordinatos ex se quadratos efficient.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De quadratorum numerorum generatione rursusque de eorum lateribus 1:1)
Cunctis scilicet lateribus aequali demensione dispositis.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De pentagonis eorumque lateribus 2:2)
Namque in trianguli numeri natura procreationeque ipsos numeros iungebamus qui sese in naturali dispositione sequerentur et se tantum unitate transirent.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De exagonis eorumque generationibus. 1:2)
Numeri trianguli, quadrati, pentagoni, eptagonique.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De eptagonis eorumque generationibus et communis omnium figurarum inveniendae generationis regula descriptionesque figurarum 1:1)
j vij xviij xxxiiij lv. Novem vero angulorum secundum eundem ordinem forma procreatur ita, ut secundum aequalem progressionem primi quoque eorum numeri distent.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De eptagonis eorumque generationibus et communis omnium figurarum inveniendae generationis regula descriptionesque figurarum 2:4)
Nam in triangulo qui sunt numeri, quae prima superficiei figura est, uno sese tantum numeri praecedunt, qui scilicet, eorum naturam descriptionemque perficiunt;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De eptagonis eorumque generationibus et communis omnium figurarum inveniendae generationis regula descriptionesque figurarum 2:5)
Trianguli j iij vj x xv xxj xxviij xxxvj xlv lv
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Descriptio figuratorum numerorum in ordine 2:1)
Quattuor enim tetragonus fit ex uno et tribus, id est ex duobus superioribus triangulis;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Qui figurati numeri ex quibus figuratis numeris fiant, inque eo quod triangulus numerus omnium reliquorum principium sit. 1:3)
novenarius vero ex tribus et sex, sed utrique sunt trianguli;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Qui figurati numeri ex quibus figuratis numeris fiant, inque eo quod triangulus numerus omnium reliquorum principium sit. 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION