라틴어 문장 검색

Namque si duos intermittas, ternarius differentiam continebit, si tres, quaternarius, si quattuor, quinarius aeque in continuis proportionibus atque disiunctis.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De arithmetica medietate eiusque proprietatibus 3:2)
Atqui non est aliud quod aeque perficere beatitudinem possit quam copiosus bonorum omnium status nec alieni egens sed sibi ipse sufficiens.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 2:6)
— Sed summum bonum, quod aeque malis bonisque propositum boni quidem naturali officio uirtutum petunt, mali uero uariam per cupiditatem, quod adipiscendi boni naturale officium non est, idem ipsum conantur adipisci;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:10)
Nam hoc quoque quod dicam non minus mirum uideatur, sed ex his quae sumpta sunt aeque est necessarium.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 2:3)
Nam ne illud quidem adquiescent quod aeque ualidis rationum nititur firmamentis, infeliciores eos esse qui faciant quam qui patiantur iniuriam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 6:9)
At si ita uti sunt ita ea futura esse decernit, ut aeque uel fieri ea uel non fieri posse cognoscat, quae est haec praescientia, quae nihil certum, nihil stabile comprehendit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 5:3)
Cassium, qui Caesaris nomine maioribus viribus uti videbatur, aeque potentem opponeret dignitatem, Cn.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 58:2)
Duae primum trabes in solo aeque longae distantes inter se pedes IIII collocantur, inque eis columellae pedum in altitudinem V defiguntur.
(카이사르, 내란기, 2권 10:3)
Sed Caesar confisus fama rerum gestarum infirmis auxiliis proficisci non dubitaverat, aeque omnem sibi locum tutum fore existimans.
(카이사르, 내란기, 3권 106:5)
Accedit ad haec, quod ne ipse quidem Erasistratus, qui transfuso in arterias sanguine febrem fieri dicit idque nimis repleto corpore incidere, repperit, cur ex duobus aeque repletis alter in morbum incideret, alter omni periculo vacaret;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium177)
Venus tum non aeque perniciosa est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장133)
Capiti nihil aeque prodest atque aqua frigida:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장13)
Sin autem autumnus quoque aeque siccus iisdem aquilonibus perflatur, omnibus quidem mollioribus corporibus, inter quae muliebria esse proposui, secunda valetudo contingit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장48)
Pessimum est, si ne levatur quidem febris, sed aeque concitata continuat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장16)
cuive in eodem febris corporisque habitu cervix convertitur sic, ut devorare aeque nihil possit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION