라틴어 문장 검색

Inerat omnibus species aequitatis.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, DE LEGIBUS GRACCHANIS 1:2)
Denique iam quoniam generatim reddita finis crescendi rebus constat vitamque tenendi, et quid quaeque queant per foedera naturai, quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat, nec commutatur quicquam, quin omnia constant usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae ostendant maculas generalis corpore inesse, inmutabilis materiae quoque corpus habere debent ni mirum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 15:11)
immutabile enim quiddam superare necessest, ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 19:9)
immutabile enim quiddam superare necessest, ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 16:10)
Ego te Aristidi in aequitate praepono, sine dubio verba laudem sonantia ad notam vituperationis suae uterque tracturus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 17:4)
Pietate fratres Curvios licet vincas, Quiete Nervas, comitate Rusones, Probitate Macros, aequitate Mauricos, Oratione Regulos, iocis Paulos:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXVIII2)
hinc est 'aequitas' et 'aequum'. sed hic dicendo 'effugia' verbo sacrorum et ad causam apto usus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1402)
aequi pro 'aequitatis'. et optima figura est a feminino genere in neutrum transire.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4271)
terminus haeret si hoc est inmutabile.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6143)
nam et fortuna non est inmutabilis, et qui semel pellitur, iterum in proelium potest reverti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4132)
vel certe ideo inter scorpionis bracchia, quae sunt libra, et Erigonen, quae est virgo, quia libra aequitas, virgo iustitia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3312)
quod quia asperum visum est, se ad figuram transtulit et ait 'exhausti', ut "et servantissimus aequi" pro 'aequitatis'. omne solum continens scilicet vites.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3982)
ferrea iura dura, inexorabilia, inmutabilia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5011)
unde et amicitia exsistebat et iustitia atque aequitas, eaeque et voluptatibus et multis vitae commodis anteponebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 29:3)
quam interdum eandem necessitatem appellant, quia nihil aliter possit atque ab ea constitutum sit, inter * * * quasi fatalem et immutabilem continuationem ordinis sempiterni, non numquam quidem eandem fortunam, quod efficiat multa improvisa et necopinata nobis propter obscuritatem ignorationemque causarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 36:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION