라틴어 문장 검색

Illic elephas monstruosa corporis quantitate progressus in aera, os sibi a natura conditum multiplici fenore duplicabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:146)
Illic canis autem phantasticis vexando vulneribus, aera dentium importunitate mordebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:161)
Aer vultus nubium exuens lacrymosos, sereni vultus benevolentia, virgineis ardebat incessibus:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:14)
Quo violae speculum terrae cunabula lingens, Aeris afflatus postulat ore novo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:8)
In aere vero, velut in urbis medio, coelestis angelorum exercitus ministrans administratione [0444B] vicaria, suam adhibet homini diligentem custodiam;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:43)
Et sicut aer, solis absentatione, obscuritate vestitur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:69)
Cui favet coelum, famulatur aer, Quam colit Tellus, veneratur unda, Cui velut mundi dominae, tributum Singula solvunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:5)
Quae novis coeli faciem figuris Protheans mutas aridumque vulgus Aeris nostri regione donans, Legeque stringis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:8)
Aer meis disciplinatus doctrinis, nunc aura benevola gratulatur, nunc nubium fletibus quasi compatiens lacrymatur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:10)
Aves variis sigillata naturis, meae directionis regimine, sub alarum remigio fluctus aeris transfretantes, praecordialiter meis inhiant disciplinis;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:16)
Quoniam in aere generalitatis hujus intellectus oberrat excursor, intelligere vero specialitas amicatur, vellem, quod vitia quae in quodam generalitatis implicas glomicello, speciosissimarum specierum interstitiis discoloribus explicares.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 44:2)
Aera laedebat mendaci vulnere cornu, Devia vox hujus, vox hujus anormala nescit Organicis patere modis, artique favere Spernit, et effrenem miratur musica cantum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:2)
Nec tamen omnino cantus fraudatur honore, Verbere si quis ea subtili verberet ictu, Suscitet atque manus tractu delibet amico, Aeris exhausti tractu sociata profundo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:7)
Continuo haec crudelis fama in solio ducis allata est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 24:3)
Viri autem quamplurimi sudore et calore deficientes, aperto ore et faucibus hiantes, aerem tenuissimum captabant ad medicandam sitim:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 4:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION