라틴어 문장 검색

speculatoriae naves ac levia alia navigia, quae sub constratis pontium per intervalla excurrebant, primo ipsae tantum impetu ac magnitudine rostratarum obruebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 123:1)
itaque cum mille peditibus rex qui ab Demetriade secuti erant profectus per Phocidem est, et alio itinere principes Aetoli iuniorum paucis evocatis ad Chaeroniam occurrerunt et decem navibus constratis secuti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 539:1)
quod si quis antea ignorasset quae res Antiochum et Aetolos coniunxisset, ex legatorum sermone potuisse apparere, mentiendo in vicem iactandoque vires quas non haberent, inflasse vana spe atque inflatos esse, dum hi ab se victum Philippum, sua virtute protectos Romanos et, quae modo audiebatis, narrant vos ceterasque civitates et gentes suam sectam esse secuturos, rex contra peditum equitumque nubes iactat et consternit maria classibus suis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 575:1)
Livius una et octoginta constratis navibus, multis praeterea minoribus, quae aut apertae rostratae aut sine rostris speculatoria erant, Delum traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 475:1)
ii primum lectos aeratos, vestem stragulam pretiosam, plagulas et alia textilia, et quae tum magnificae supellectilis habebantur, monopodia et abacos Romam advexerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 68:2)
me licet aeratis astringant bracchia nodis, sint tua vel Danaes condita membra domo, in te ego et aeratas rumpam, mea vita, catenas, ferratam Danaes transiliamque domum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 206)

SEARCH

MENU NAVIGATION