라틴어 문장 검색

etenim si veritate amicitia, fide societas, pietate propinquitas colitur, necesse est iste qui amicum, socium, adfinem fama ac fortunis spoliare conatus est vanum se et perfidiosum et impium esse fateatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 4:2)
vadimonium mihi non obiit quidam socius et adfinis meus quicum mihi necessitudo vetus, controversia de re pecuniaria recens intercedit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 17장 1:3)
unus fuit, adfinis, socius, necessarius, Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 23장 1:1)
Metellum enim multi filii filiae nepotes neptes in rogum inposuerunt, Priamum tanta progenie orbatum, cum in aram confugisset, hostilis manus interemit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 84:4)
Praecedenti proprietati affinis est, quod moto loco movetur una locatum, adeoq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 39:1)
His affines sunt ascensus ac descensus corporum in superficiebus curvis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. X. De Motu Corporum in Superficiebus datis, deq; Funipendulorum Motu reciproco. 9:1)
Addenda jam sunt aliqua de viribus corporum ad progrediendum, deque densitate & resistentia Mediorum, in quibus motus hactenus expositi & his affines peraguntur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IV. De Corporum circulari Motu in Mediis resistentibus. 30:3)
Neptis haec Arriae illius, quae marito et solacium mortis et exemplum fuit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 1:3)
Cupis post longum tempus neptem tuam meque una videre.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 1 1:1)
Vivit cum Spurinna, vivit cum Antonino, quorum alteri affinis, utrique contubernalis est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 27 5:4)
Quamvis et ipse sis continentissimus, et filiam tuam ita institueris ut decebat tuam filiam, Tutili neptem, cum tamen sit nuptura honestissimo viro Nonio Celeri, cui ratio civilium officiorum necessitatem quandam nitoris imponit, debet secundum condicionem mariti veste comitatu, quibus non quidem augetur dignitas, ornatur tamen et instruitur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 32 1:1)
Contraxit hanc dum assidet Iuniae virgini, sponte primum - est enim affinis -, deinde etiam ex auctoritate pontificum.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 1:2)
reliquit heredes ex besse nepotem, ex tertia parte neptem.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 24 2:2)
Neptem parum novi, nepotem familiarissime diligo, adulescentem singularem nec iis tantum, quos sanguine attingit, inter propinquos amandum.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 24 2:3)
Quo magis cupis ex nobis pronepotes videre, hoc tristior audies neptem tuam abortum fecisse, dum se praegnantem esse puellariter nescit, ac per hoc quaedam custodienda praegnantibus omittit, facit omittenda.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 10 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION