라틴어 문장 검색

Idus tibi sunt agendae, qui dies mensem Veneris marinae findit Aprilem, iure sollemnis mihi sanctiorque paene natali proprio, quod ex hac luce Maecenas meus adfluentis ordinat annos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 115)
Cui cum ad occasum ab ortu solis omnia domita armis parerent, domi otium atque divitiae, quae prima mortales putant, adfluerent, fuere tamen cives, qui seque remque publicam obstinatis animis perditum irent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 36장5)
novissime crescente hac difficultate insecabile inventum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 17:5)
securitas alta, adfluens, ius supra omnem iniuriam positum ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 9:2)
multos in amicitiam adtrahes adfluetque ad te optumus quisque.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 41:2)
non si una uicinia coiit aut transeuntium paucorum numerus adfluxit, sed ubi totus aut ex magna parte populus, ubi diuisa est in partes ciuitas.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Olynthius pater reus concursus.24)
Ipso autem faciente moram et amoris igne crescente concubuit cum legato, non tantum propter delectationem quam propter expectatam amici moram.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 14. Quinti sapientis secunda historia: Gladius 1:5)
iam si ad sacrosanctos patres pro comparatione veniatur instruit ut Hieronymus destruit ut Lactantius adstruit ut Augustinus, attollitur ut Hilarius summittitur ut Iohannes, ut Basilius corripit ut Gregorius consolatur, ut Orosius affluit ut Rufinus stringitur, ut Eusebius narrat ut Eucherius sollicitat, ut Paulinus provocat ut Ambrosius - perseverat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 7:1)
igitur huc nostris antecedentibus, cum tui causa sub-stitissemus, quo puer ocius vel e capite vici remit- teretur, iam duae secundae facile processerant, iam sol adultus roscidae noctis umorem radio crescente sorbuerat:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Evodio suo salutem 3:1)
iam raditur alta Lemnos et a tergo decrescit Bacchica Naxos, ante oculos crescente Samo;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:3)
citius me tigris abactis fetibus orbatique velint audire leones, nec si tergeminum Sicula de virgine carmen affluat aut silvis chelys intellecta ferisque, mulceat insanos gemitus, stat pectore demens luctus et admoto latrant praecordia tactu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus6)
tenor idem animo moresque modesti fortuna crescente manent, fovet anxia curas coniugis hortaturque simul flectitque labores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam43)
Cessante autem uastatione hostili, tantis frugum copiis insula, quantas nulla retro aetas meminit, affluere coepit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIV.7)
Qui, quoniam cantandi in ecclesia erat peritissimus, recuperata postmodum pacein prouincia, et crescente numero fidelium, etiam magister ecclesiasticae cantionis iuxta morem Romanorum siue Cantuariorum multis coepit existere;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XX. 2:7)
Qui etiam crescente bona consuetudine, nuper ibidem ecclesia constructa, sacratiorem et cunctis honorabiliorem omnibus locum fecere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. II.14)

SEARCH

MENU NAVIGATION