라틴어 문장 검색

quae inanes ex continenti ad eum remitterentur et prioris commeatus expositis militibus et quas postea Labienus faciendas curaverat numero LX, perpaucae locum caperent, reliquae fere omnes reicerentur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 23장4)
Itaque cohortatus Aeduos de supportando commeatu praemittit ad Boios qui de suo adventu doceant hortenturque ut in fide maneant atque hostium impetum magno animo sustineant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 10장3)
Docet longe alia ratione esse bellum gerendum atque antea gestum sit. Omnibus modis huic rei studendum, ut pabulatione et commeatu Romani prohibeantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 14장2)
Praeterea oppida incendi oportere, quae non munitione et loci natura ab omni sint periculo tuta, neu suis sint ad detractandam militiam receptacula neu Romanis proposita ad copiam commeatus praedamque tollendam.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 14장9)
Caesar Avarici complures dies commoratus summamque ibi copiam frumenti et reliqui commeatus nactus exercitum ex labore atque inopia refecit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 32장1)
magnum numerum frumenti commeatusque diripit, ipsos crudeliter excruciatos interficit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 38장9)
si maiores copias adduceret, in eo loco permanere quem delegissent, pabulatione autem, quae propter anni tempus cum exigua tum disiecta esset, et frumentatione et reliquo commeatu ex insidiis prohibere Romanos.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 8장8)
Qua ex fuga cum constaret Drappetem Senonem, qui, ut primum defecerat Gallia, collectis undique perditis hominibus, servis ad libertatem vocatis, exulibus omnium civitatum adscitis, receptis latronibus impedimenta et commeatus Romanorum interceperat, non amplius hominum duobus milibus ex fuga collectis provinciam petere unaque consilium cum eo Lucterium Cadurcum cepisse, quem superiore commentario prima defectione Galliae facere in provinciam voluisse impetum cognitum est,
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 31장1)
parente Romanis civitate cum suis equitibus latrociniis se suosque alebat infestisque itineribus commeatus complures, qui comportabantur in hiberna Romanorum, intercipiebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 48장3)
14. Hos conduxit Iesus Christus, quem negabat Africa,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM53)
Ob quam causam in Africa nulla die aeger abstineri recte videtur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장38)
Ob quam causam in Africa nulla die aeger abstineri recte uidetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 8:2)
"nec te, Roma, diu nec te patiemur inultam, Africa.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:131)
vestrum vis nulla tenorem separat et soli famulabitur Africa Romae."
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:134)
Mauri fuit Africa munus.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:183)

SEARCH

MENU NAVIGATION