라틴어 문장 검색

Cunctanti telum Aeneas fatale coruscat, sortitus fortunam oculis, et corpore toto eminus intorquet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 34:1)
Iamque catervatim dat stragem atque aggerat ipsis in stabulis turpi dilapsa cadavera tabo donec humo tegere ac foveis abscondere discunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:18)
Ad haec vates vi denique multa ardentes oculos intorsit lumine glauco et graviter frendens sic fatis ora resolvit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 17:24)
quid mirum, ubi illis carminibus stupens demittit atras belua centiceps auris et intorti capillis Eumenidum recreantur angues?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 138)
Cui sive adgeruntur vulgaria bona, supra res suas eminet, sive aliquid ex istis vel omnia casus excussit, minor non fit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 6:3)
Si utique vis verborum ambiguitates diducere, I hoc nos doce, beatum non eum esse, quem vulgus appellat, ad quem pecunia magna confluxit, sed illum, cui bonum omne in animo est, erectum et excelsum et mutabilia calcantem, qui neminem videt, cum quo se conmutatum velit, qui hominem ea sola parte aestimat, qua homo est, qui natura magistra utitur, ad illius leges conponitur, sic vivit, quomodo illa praescripsit, cui bona sua nulla vis excutit, qui mala in bonum vertit, certus iudicii, inconcussus, intrepidus, quem aliqua vis movet, nulla perturbat, quem fortuna, cum quod habuit telum nocentissimum vi maxima intorsit, pungit, non vulnerat, et hoc raro.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 9:1)
Praeteri istos gradus divitum et magno adgestu suspensa vestibula;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 12:3)
Hoc fimo tinctum in scrobem demisit, deinde terram non adgessit tantum, sed calcavit et pressit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 17:3)
hunc fraude nunc conaris et furto aggredi, quem non Achilles ense violavit fero, quamvis procacem torvus armasset manum, non melior Aiax morte decreta furens, non sola Danais Hector et bello mora, non tela Paridis certa, non Memnon niger, non Xanthus armis corpora immixta aggerens fluctusque Simois caede purpureos agens, non nivea proles Cycnus aequorei dei, non bellicoso Thressa cum Rheso phalanx, non picta pharetras et securigera manu peltata Amazon?
(세네카, 아가멤논 5:3)
et raptum gladium in pectus piratae sui intorsit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 18:9)
Quid opes opibus adgeritis ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 68:5)
hospes Timoli Lydiam fovit nurum et amore captus ad leves sedit colus, udum feroci stamen intorquens manu.
(세네카, Hercules Oetaeus 6:25)
aggeritur omnis silva et alternae trabes in astra tollunt Herculi angustum rogum:
(세네카, Hercules Oetaeus 24:19)
carmine audito stupet tumidumque nodis corpus aggestis plicat cogitque in orbεs. 'parva sunt' inquit 'mala et vile telum est.
(세네카, 메데아 11:6)
mugire fibras vidi et aggessi manu
(세네카, Thyestes 1087:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION