라틴어 문장 검색

igitur operibus oppugnare urbem aggressus, ad mare partibus duabus pariter munitionibus deductis, utrimque vineas et aggerem muro iniunxit et testudinibus arietes admovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 300:1)
consul iam munimentis quibus saepienda urbs erat, iam operibus, quae admovere muris parabat, perfectis quinque simul locis moenia est aggressus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 52:1)
mundam urbem primum vi cepit, nocte ex improvise aggressus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 560:1)
Boeotorum iuventute, quae pars cum Romanis stabat, rem aggressus legatus a moenibus abscessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 605:1)
atque ita media nocte profectus ut prima luce aggressus falleret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 707:1)
ibi cum ex transfuga cognosset rex sine ullo armato praesidio passim vagantis per agros Romanos metere, cum mille equitibus, duobus milibus Thracum et Cretensium profectus, cum quantum accelerare poterat effuso agmine isset, improviso aggressus est Romanos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 717:1)
cum et loco et praesidio valido inexpugnabilis urbs esset, abstitit incepto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 748:1)
unum in primo aditu ad Gonnum erat, alterum in Condylo, castello inexpugnabili, tertium circa Lapathunta, quem Characa appellant, quartum viae ipsi, qua et media et angustissima valles est, impositum, quam vel decem armatis tueri facile est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 75:1)
ubi exercitu accepto, mutatis quibusdam quae magna impedimenta victoriae erant, progressus, quia inexpugnabilia castra hostium erant neque cogi pugnare poterat rex, inter praesidia eius saltum ad Petram evasi et ad Pydnam regem acie vici;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 503:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION