라틴어 문장 검색

adeone effeminata corpora militum nostrorum esse putamus, adeo molles animos, ut hiemem unam durare in castris, abesse ab domo non possint?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 62:1)
non cantus, non exsultatio armorumque agitatio vana, sed pectus animorum iraeque tacitae plenum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 92:1)
ipse cum legionibus suis Capuam profectus, vix lecticae agitationem prae gravitate volnerum patiens, Romam litteras de morte conlegae scripsit, quantoque ipse in discrimine esset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 439:1)
minus tamen esset si flagitiis tantum effeminati forent - ipsorum id magna ex parte dedecus erat - a facinoribus manus, mentem a fraudibus abstinuissent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 168:1)
namque ubi> ventorum agitationibus extenuatur, a vitiosis corporibus detrahit sucum et efficit ea exiliora.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장21)
Quid enim istuc sit, quod animum virilem ab ea effeminari dixit, videor ferme assequi, set quonam modo corpus quoque hominis effeminet nondum . Et ego, inquam, longe iamdiu in eo ipse quaerendo fui ac, nisi tu occupasses, ultro te hoc rogassem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, I 4:1)
ea quasi venenis malis imbuta corpus animumque virilem effeminat, semper infinita et insatiabilis est, neque copia neque inopia minuitur, tum Favorinus me aspiciens Quo, inquit, pacto corpus hominis avaritia effeminat?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, I 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION