라틴어 문장 검색

Contra Galli corporum robore, audaciaque quoad poterant inconcussi, gladiis secantes adversos, parte suorum strata vel sagittarum undique volantium crebritate confixa, cum unum in locum totam periculi molem conversam, et concurrentium hostium agmina advertissent, nullo terga vertente, evadere festinabant, et velut repedantes sub modulis, sensim extra vallum protrusi, cum manipulos confertius invadentes sustinere non possent, tubarum perciti clangore castrensium, discedebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 6장 9:1)
Et tandem multa versantibus nobis, sedit consilium quod tutius celeritas fecit, quattuor eisdem ballistis scorpiones opponi, qui dum translati e regione, caute (quod artis est difficillimae) collocantur, lux nobis advenit maestissima, Persarum manipulos formidatos ostentans, adiectis elephantorum agminibus, quorum stridore immanitateque corporum nihil humanae mentes terribilius cernunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 7장 6:1)
Ecce autem Romanum agmen cum equestribus signis disiectum, eminus cernimus, quod persequebatur multitude Persarum, incertum unde impetu tam repentino terga viantum aggressa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장 10:1)
Qui cum ex alto despiciens, plena omnia discurrentis turbae cum missilibus vidisset, retectisque gladiis et verrutis iam propinquante pernicie, externis mixtus et suis, ignotusque dux esset an miles, quia neque cunctandi aderat tempus, neque cessandi, equo veloci impositus, cursu effuso evasit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 11:1)
His temporibus Isauri diu quieti post gesta quae superior continet textus, temptatumque Seleuciae civitatis obsidium, paulatim reviviscentes, ut solent verno tempore foveis exsilire serpentes, saltibus degressi scrupulosis et inviis, confertique in cuneos densos per furta et latrocinia finitimos afflictabant, praetenturas militum (ut montani) fallentes, perque rupis et dumeta ex usu facile discurrentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 13장 1:1)
Id sane nec praetermitti est taceri, quod cum prope Argentoratum illuxisset ille beatissimus dies, vehens quodam modo Galliis perpetuam libertatem, inter confertissima tela me discurrente, vos vigore ususque diuturnitate fundati, velut incitatos torrentes, hostes abruptius inundantes, superastis ferro , vel fluminis profundo submersos, paucis relictis nostrorum, quorum exequias honestavimus, celebri potius laude quam luctu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 5장 5:1)
Cuius propugnatores viso hoste longissime, clausis ocius portis, ingentibus animis per turres discurrebant et minas, saxa tormentaque bellica congerentes, cunctisque praestructis, stabant omnes armati, multitudinem parati propellere, si moenia subire temptasset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 6장 2:1)
Dumque adhuc ferro certatur et ignibus, turri collapsa, cum patuisset iter in urbem, nudato propugnatoribus loco, quos periculi disiecerat , Persarum agmina undique ululabili clamore sublato, nullo cohibente cuncta oppidi membra complebant, caesisque paucissimis, residui omnes mandatu Saporis vivi comprehensi, ad regiones Persidis ultimas sunt asportati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 6장 7:1)
Primo igitur impetu, cum agmine cataphractorum fulgentium, rex ipse sublimior ceteris castrorum ambitum circumcursans, prope labra ipsa fossarum venit audentius, petitusque ballistarum ictibus crebris et sagittarum, densitate opertus armorum in modum testudinis contextorum, abscessit innoxius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 2:1)
Quo dimisso a Cappadocia ipse per Melitenam (minoris Armeniae oppidum), et Lacotena et Samosata, transito Euphrate Edessam venit, ibique dum agmina undique convenientium militum, et rei cibariae abundantes copias operitur, diu moratus, post aequinoctium egreditur autumnale Amidam petens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 4:1)
Didicit enim Alamannos a pago Vadomarii exorsos, unde nihil post ictum foedus sperabatur incommodum, vastare confinis Raetiis tractus, nihilque sinere intemptatum, manus praedatorias fusius discurrentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 3장 1:2)
Arbitrio dei caelestis, vobis inter ipsa iuventae rudimenta permixtus, irruptiones Alamannorum assiduas et Francorum, populandique iugem licentiam fregi, et vigore communi, Romanis agminibus quotiens libet Rhenum pervium feci, contra rumorum fremitus gentiumque validarum violentos excursus, stando immobilis, virtutis vestrae nimirum firmamento confisus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 3:1)
Quod ne fieret consilio sollerti praevidit, et agminibus distributis, per itinera Italiae nota quosdam properaturos cum Iovino misit et Iovio, alios per mediterranea Raetiarum magistro equitum Nevittae commissos, quo diffusi per varia, opinionem numeri praeberent immensi, formidineque cuncta complerent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 8장 3:1)
Hisque dispositis, ipse haut diu postea cognita morte Constanti, discursis Thraciis Constantinopolim introiit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 3:1)
Ne quiesceret tamen, neve condemnaretur inertiae, Arbitionem et Agilonem, equestris pedestrisque militiae magistros, cum agminibus maximis properare coegit, non ut lacesserent Persas in proelia, sed praetenturis iuncturos citeriores Tigridis ripas, et speculaturos quonam rex erumperet violentus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION