라틴어 문장 검색

Venatio durique pisces et ex domesticis animalibus assa caro maxime iuuant.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 6장 2:1)
Boni suci sunt triticum, siligo, halica, oryza, amulum, tragum, tisana, lac, caseus mollis, omnis uenatio, omnes aues, quae ex media materia sunt, ex maioribus quoque eae, quas supra nominaui;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 20장 1:1)
omnis auis, omnis uenatio;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 24장 1:4)
Minima inflatio fit ex uenatione, aucupio, piscibus, pomis, oleis, conchyliisue, ouis uel mollibus uel sorbilibus, uino uetere.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 26장 2:3)
praeter haec asparagus, capparis, nepeta, thymum, satureia, lapsanum, pastinaca, magisque agrestis, radicula, siser, cepa;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 31장 1:2)
ex uenatione maxime lepus;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 31장 1:3)
Cibus esse debet ex materia media, maximeque ex uenatione:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 5:4)
Ex quo colligi potest neque auem neque uenationem neque piscem dari debere nisi generis durioris.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 7:7)
Edenda sunt salsamenta uel oleae ex muria dura, tinctae in aceto lactucae, intubique ex eodem, betae ex sinapi, asparagus, armoracia, pastinaca, ungulae, rostra, aues macrae, eiusdem generis uenatio.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 2:2)
pyrethri, cocci Cnidi, spumae nitri, salis Hammoniaci, aristolociae Creticae, radicis ex cucumere agresti, resinae terebenthinae liquidae, singulorum P. #1108 XX.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 8:4)
nam et auis et uenatio et suilla elixa dari potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 58:2)
In omni uero sacro igni neque lenibus et glutinosis [cibis], neque salsis et acribus utendum est, sed is, quae inter utrunque sunt, qualis est panis sine fermento, piscis, haedus, aues, exceptoque apro omnis fere uenatio.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 19:1)
Infundendum autem in aurem castoreum cum aceto et laureo oleo et suco radiculae corticis, aut cucumeris agrestis sucus additis contritis rosae foliis.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 19:3)
In aurem dandus radiculae sucus cum rosa uel cum suco radicis ex cucumere agresti;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 21:4)
Sed agrestium experimento cognitum est, cum dens dolet, herbam mentastrum cum suis radicibus euelli debere, et in peluem coici, supraque aquam infundi, collocarique iuxta sedentem hominem undique ueste contectum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION