라틴어 문장 검색

et revenere in urbem trepidi quos non sermone, non visu dignatus erat, quidam male alacres quibus infaustae amicitiae gravis exitus imminebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 74장11)
adstrepebat huic alacre vulgus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 17장6)
Per idem tempus Chauci nulla dissensione domi et morte Sanquinii alacres, dum Corbulo adventat, inferiorem Germaniam incursavere duce Gannasco, qui natione Canninefas, auxiliare stipendium meritus, post transfuga, levibus navigiis praedabundus Gallorum maxime oram vastabat, non ignarus ditis et imbellis esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 18장1)
et feminae in furorem turbatae adesse exitium canebant, externosque fremitus in curia eorum auditos;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장2)
his atque talibus in commune alacres (et erant quos pericula fratrum aut propinquorum propriis stimulis incenderent) continuum diu noctuque iter properabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 12장9)
sic quoque optimam fortunam orandam, ut pedes confectus spatiis itinerum alacrem et facilitate camporum praevenientem equitem adsequeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 17장7)
non me fremitus salutantium nec anhelans libertus excitet, nec incertus futuri testamentum pro pignore scribam, nec plus habeam quam quod possim cui velim relinquere;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 13장 6:1)
fortem et laetum et alacrem volo.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 23장 4:3)
quos pressos sacro curru sacerdos ac rex vel princeps civitatis comitantur hinnitusque ac fremitus observant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 10장 4:2)
si displicuit sententia, fremitu aspernantur;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 11장 6:1)
Iam exterritus Piso fremitu crebrescentis seditionis et vocibus in urbem usque resonantibus, egressum interim Galbam et foro adpropinquantem adsecutus erat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 39장1)
et turbavere consilium trepidi nuntii ac proximorum diffugia, languentibus omnium studiis qui primo alacres fidem atque animum ostentaverant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 39장5)
quinta decima ac sexta decima legiones nihil ultra fremitum et minas ausae initium erumpendi circumspectabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 55장4)
multi adflicta fide in pace anxii, turbatis rebus alacres et per incerta tutissimi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 88장9)
miles alacer, qui tamen iussa ducum interpretari quam exequi mallet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 39장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION