라틴어 문장 검색

Atque illa brevia, cum ille diceret se sine causa sudare, "minime" inquit "modo enim existi de balneis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 223:2)
Huius generis est plenus Novius, cuius iocus est familiaris "sapiens si algebis, tremes" et alia permulta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 285:13)
cum Cumis Apollo sudavit, Capuae Victoria?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 141:1)
Idem contra ostenta nihil disputat exponitque initio belli Marsici et deorum simulacra sudavisse, et sanguinem fluxisse, et discessisse caelum, et ex occulto auditas esse voces, quae pericula belli nuntiarent, et Lanuvii clipeos, quod haruspicibus tristissumum visum esset, a muribus esse derosos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 143:3)
cum Cumis Apollo sudavit, Capuae Victoria?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 141:2)
idem contra ostenta nihil disputat exponitque initio belli Marsici et deorum simulacra sudavisse, et sanguinem fluxisse, et discessisse caelum, et ex occulto auditas esse voces, quae pericula belli nuntiarent, et Lanuvi clipeos, quod haruspicibus tristissimum visum esset, a muribus esse derosos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 143:3)
vides sudare me iam dudum laborantem, quo modo ea tuear, quae mihi tuenda sunt, et te non offendam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 12 3:4)
nostri valde depugnare et facile algere et esurire consuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 17 2:15)
tum illud, quod Sisyphus versat saxum sudans nitendo neque proficit hilum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 10:2)
Cretum quidem leges, quas sive Minos sanxit de Iovis quidem sententia, ut poëtae ferunt, itemque Lycurgi laboribus erudiunt iuventutem, venando currendo, esuriendo sitiendo, algendo aestuando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 34:1)
confer sudantis ructantis refertos epulis tamquam opimos boves:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 99:5)
Si tibi crateras argenti incusaque pingui auro dona feram, sudes et pectore laevo excutiat guttas laetari praetrepidum cor.
(페르시우스, 풍자, satire 247)
Saepe oculos, memini, tangebam parvus olivo, grandia si nollem morituri verba Catonis dicere non sano multum laudanda magistro, quae pater adductis sudans audiret amicis, iure etenim id summum, quid dexter senio ferret scire erat in voto, damnosa canicula quantum raderet, angustae collo non fallier orcae, neu quis callidior buxum torquere flagello.
(페르시우스, 풍자, satire 330)
positum est algente catino durum olus et populi cribro decussa farina:
(페르시우스, 풍자, satire 365)
alges, cum excussit membris timor albus aristas;
(페르시우스, 풍자, satire 368)

SEARCH

MENU NAVIGATION