라틴어 문장 검색

siquidem, ut distentione nervorum periclitatur aliquis, dum vesica ejus agitatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 27:3)
Nihil tarmen pejus est distentione nervorum, et ante nonum diem vomitu bills.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 34:2)
sequiturque saepe cum vomitu, et cum tremore mortifera nervorum distentio.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 3:4)
sequiturque nervorum distentio, et ingens periculum mortis.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 5:3)
si nervorum vel resolutio vel distentio sequuta est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 1:11)
Mala signa sunt, membrana immobilis, nigra, vel livida, vel aliter coloris corrupti, dementia, acris vomitus, nervorum vel resolutio vel distentio, caro livida, maxillarum rigor, atque cervicis.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 21:1)
nam distentio nervorum, vel cancer sequitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 4:6)
siquidem febres quoque, et cancros, et nervorum vel distentiones, vel rigores, qui caput scapulis annectunt, movere consuevit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 2:4)
Si super septum id incidit, manus resolvuntur, vomitus, aut distentio nervorum insequitur, spiritus difficulter movetur, dolor urget, et aures obtusae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIV De spina luxata. 2:3)
et, ne cancri, distentionesque nervorum orirentur, sub quibus in ejusmodi casu fieret mors matura, sanguinem ex brachio miserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XXV De his, quae cum vulnere loco moventur.8)
Germanico alienatio patrui amorem apud ceteros auxerat, et quia claritudine materni generis anteibat, avum M. Antonium, avunculum Augustum ferens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 43장13)
etiam sua verba centurio saevitiae plena, tamquam egregium, vocesque deficientis adiecerat, quis primo [alienationem mentis simulans] quasi per dementiam funesta Tiberio, mox, ubi exspes vitae fuit, meditatas compositasque diras imprecabatur, ut, quem ad modum nurum filiumque fratris et nepotes domumque omnem caedibus complevisset, ita poenas nomini generique maiorum et posteris exolveret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 24장3)
Tum interfecti centuriones promptissimi Othonianorum, unde praecipua in Vitellium alienatio per Illyricos exercitus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 60장1)
Patet igitur quod nec Ecclesia recipere per modum possessionis, nec ille conferre per modum alienationis poterat. 16.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:47)
tales igitur amicitiae sunt remissione usus eluendae et, ut Catonem dicere audivi, dissuendae magis quam discindendae, nisi quaedam admodum intolerabilis iniuria exarserit, ut neque rectum neque honestum sit nec fieri possit ut non statim alienatio disiunctioque facienda sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 97:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION