라틴어 문장 검색

Posuit vineam meam in desertum et ficum meam in lignum confractum; nudans spoliavit eam et proiecit, albi facti sunt rami eius.
(불가타 성경, 요엘서, 1장7)
Super hoc plangam et ululabo; vadam spoliatus et nudus, faciam planctum velut thoum et luctum quasi struthionum,
(불가타 성경, 미카서, 1장8)
Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes, qui reliqui fuerint de populis; propter sanguinem hominum et oppressionem terrae, civitatum et omnium habitantium in eis.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장8)
Quia haec dicit Dominus exercituum, cuius gloria misit me ad gentes, quae spoliaverunt vos: Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei.
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장12)
Ipsi veniunt ad nos in multitudine contumeliae et iniquitatis, ut disperdant nos et uxores nostras et filios nostros et ut spolient nos;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장20)
et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum et sorte distribueret terram eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장36)
Et audierunt mercatores regionis nomen eorum et acceperunt argentum et aurum multum valde et compedes et venerunt in castra, ut acciperent filios Israel in servos, et additi sunt ad eos exercitus Syriae et terrae alienigenarum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장41)
Et Ierusalem non habitabatur sicut desertum; non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius, et sanctum conculcabatur, et filii alienigenarum erant in arce; ibi erat habitatio gentibus. Et ablata est voluptas a Iacob, et defecit tibia et cithara.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장45)
fugerunt omnes in terram alienigenarum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장22)
Et vidit exercitum fortem et oravit et dixit: " Benedictus es, Salvator Israel, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David et tradidisti castra alienigenarum in manu Ionathae filii Saul et armigeri eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장30)
dicentes convenisse adversum se a Ptolemaida et Tyro et Sidone et omnem Galilaeam alienigenarum, ut nos consumant.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장15)
Et declinavit Iudas in Azotum terram alienigenarum et diruit aras eorum et sculptilia deorum ipsorum succendit igne et expoliavit exuvias civitatum. Et reversus est in terram Iudae.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장68)
Et ecce castra alienigenarum occurrebant ei in campo et tendebant ei insidias in montibus; ipsi autem occurrerunt ex adverso.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장68)
Et ceciderunt de alienigenis in die illa tria milia virorum; et reversus est Ionathas in Ierusalem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장74)
" Non enim aetati nostrae dignum est fingere, ut multi adulescentium arbitrantes Eleazarum nonaginta annorum transisse ad morem alienigenarum
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장24)

SEARCH

MENU NAVIGATION