라틴어 문장 검색

et cum dicto restim, qua erat intextus, aggredior expedire ac tigillo, quod fenestrae subditum altrinsecus prominebat, iniecta atque obdita parte funiculi et altera firmiter in nodum coacta, ascenso grabatulo ad exitium sublimatus et immisso capite laqueum induo.
(아풀레이우스, 변신, 1권 14:7)
"Extremas fenestras, quae foris urbem prospiciunt et altrinsecus fores proximum respicientes angiportum?"
(아풀레이우스, 변신, 1권 19:18)
Iam statuas et imagines incessuras, parietes locuturos, boves et id genus pecua dicturus praesagium, de ipso vero caelo et iubaris orbe subito venturum oraculum.
(아풀레이우스, 변신, 2권 1:3)
"nam gladiolo solito cinctus altrinsecus ipse salutis meae praesidia gestabo."
(아풀레이우스, 변신, 2권 18:16)
"Sic noctis initio, priusquam cena te reciperes, Pamphile mea iam vecors animi tectam scandulare conscendit, quod altrinsecus aedium patore perflabili nudatum ad omnes, orientales ceterosque, aspectus pervium, maxime his artibus suis commodatum secreto colit, priusque apparatu solito instruit feralem officinam, omne genus aromatis, et ignorabiliter laminis litteratis et infelicium avium durantibus damnis, defletorum sepultorum etiam cadaverum expositis multis admodum membris:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:25)
ante fores exigui tramites vice structi parietis attenduntur:
(아풀레이우스, 변신, 4권 6:7)
"Nam summa laquearia, citro et ebore curiose cavata, subeunt aureae columnae, parietes omnes argenteo caelamine conteguntur, bestiis et id genus pecudibus occurrentibus ob os introeuntium."
(아풀레이우스, 변신, 5권6)
"Iam ceterae partes longe lateque dispositae domus sine pretio pretiosae totique parietes solidati massis aureis splendore proprio coruscant, ut diem suum sibi domus faciat licet sole nolente;"
(아풀레이우스, 변신, 5권10)
"Invitata Psyche talium locorum oblectatione propius accessit et paulo fidentior intra limen sese facit, mox prolectante studio pulcherrimae visionis rimatur singula et altrinsecus aedium horrea sublimi fabrica perfecta magnisque congesta gazis conspicit;"
(아풀레이우스, 변신, 5권13)
Sed cum aliquando per diem integrum et noctem ad eandem illam horam, qua anteriori vespera accensae fuerant, candelae ardendo lucescere non poterant, nimirum ventorum violentia inflante, quae aliquando per ecclesiarum ostia et fenestrarum, maceriarum quoque atque tabularum, vel frequentes parietum rimulas, nec non et tentoriorum tenuitates, die noctuque sine intermissione flabat, exardescere citius plus debito ante eandem horam finiendo cursum suum cogebantur, excogitavit, unde talem ventorum sufflationem prohibere potuisset, consilioque artificiose atque sapienter invento, laternam ex lignis et bovinis cornibus pulcherrime construere imperavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 104 109:4)
Sed feramus haec in luxu et labe domestica et eorum conviviorum quae privatis parietibus continentur, accipiamusque cum eis corpus Christi, cum quibus panem edere prohibemur:
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 3:10)
Tractatum est ergo de canibus et de porcis, ita ut et pervicaci latratu adversus dei praecepta rixantes et voluptatum carnarium sordibus dediti erubescere cogerentur concursumque ita ut viderent quam esset nefarium intra ecclesiae parietes id agere nomine religionis, quod in suis domibus si agere perseveraret, sancto et margaritis ecclesiasticis eos arceri oporteret.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 2:4)
Et re vera Terentianus ille adulescens qui spectans tabulam pictam in pariete, ubi pictura inerat de adulterio regis deorum, libidinem qua rapiebatur, stimulis etiam tantae auctoritatis accendit, nullo modo in illud flagitium vel concupiscendo laberetur vel perpetrando inmergeretur, si Catonem maluisset imitari quam Iovem;
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 4:2)
unam quae adhuc meas litteras exigebat, alteram quae ad te iam pervenisse indicabat, tertiam quae benivolentissimam pro nobis curam tuam etiam de domo clarissimi et egregii iuvenis Iuliani, quae nostris adhaeret parietibus, continebat.
(아우구스티누스, 편지들, 26. (A. D. 409 Epist. XCIX) Religiosissimae Atque In Christi Membris Merito Sancteque Laudabili Famulae Dei Italicae Augustinus In Domino salutem 1:2)
Sicut enim ad loca munitiora festinatius migrant, qui ruinam domus vident contritis parietibus imminere, sic corda Christiana quanto magis sentiunt mundi huius ruinam crebrescentibus tribulationibus propinquare, tanto magis debent bona quae in terra recondere disponebant, in thesaurum caelestem inpigra celeritate transferre, ut, si aliqui humanus casus acciderit, gaudeat qui de loco ruinoso emigravit, si autem nihil tale fuerit subsecutum, non contristetur, qui quandoque moriturus inmortali domino ad quem venturus est, bona propria commendavit.
(아우구스티누스, 편지들, 31. (A. D. 410 Epist. CXXII) Dilectissimis Fratribus Conclericis et Universae Plebi Augustinus In Domino salutem 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION