라틴어 문장 검색

In examinandis vero litibus ante alios id impetravit quod laudando Brutum Tullius refert, ut cum nihil ad gratiam faceret, omnia tamen grata viderentur esse, quae factitabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 10:2)
Hoc argumentum paulo postea digestum tumore tragico Phrynichus in theatrum induxerat Athenarum, paulisperque iucunde auditus, cum cothurnatius stilus procederet lacrimosus, indignatione damnatus est populi, arbitrati non consolandi gratia sed probrose monendi, quae pertulerat amabilis civitas, nullis auctorum adminiculis fulta, hos quoque dolores scaenicis adnumerasse fabulis insolenter.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 4:1)
Legatos Narsis ad Langobardos mittens et pomorum genera vel reliqua dignitate transmittens, ut animos eorum amabilis facerent, quatenus in Italia venirent et plena eas absque pugna perciperent.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 14)
gratum mens bona reddit opus.
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et mustela 42:8)
Proinde gratum habui, cum ad contumeliam diceretis rem familiarem mihi peram et baculum fuisse.
(아풀레이우스, 변명 21:1)
(credo, si conuiuio uellem, gratis quaesissem.
(아풀레이우스, 변명 27:6)
respondeo igitur ad hunc uestrum locum non minus insulse quam absurde commentum, me hasce nugas marinas et quiscilias litoralis neque pretio neque gratis quaesisse.
(아풀레이우스, 변명 32:8)
id munus cum primis mihi gratum fore.
(아풀레이우스, 변명 59:8)
praeterea prospectum maris, qui mihi gratissimus est, liberius me ex ea fruiturum.
(아풀레이우스, 변명 70:16)
cohibeam me in tam prolixo loco, ne tibi gratum faciam, si uillam laudauero.
(아풀레이우스, 변명 86:11)
contra Apollinem - ridiculum dictu - aduersis uirtutibus culpabat, quod Apollo esset et coma intonsus et genis gratus et corpore glabellus et arte multiscius et fortuna opulentus.
(아풀레이우스, 플로리다 3:11)
"crines eius praemulsis antiis et promulsis caproneis anteuentuli et propenduli, corpus totum gratissimum, membra nitida, lingua fatidica, seu tute oratione seu uersibus malis, utrubique facundia aequipari."
(아풀레이우스, 플로리다 3:14)
"quid quod et doctissime et gratissime cantilat?"
(아풀레이우스, 플로리다 3:17)
Priusquam uobis occipiam, principes Africae uiri, gratias agere ob statuam, quam mihi praesenti honeste postulastis et absenti benigne decreuistis, prius uolo causam uobis allegare, cur aliquam multos dies a conspectu auditorii afuerim contulerimque me ad Persianas aquas, gratissima prorsus et sanis natabula et aegris medicabula - quippe ita institui omne uitae meae tempus uobis probare, quibus me in perpetuum firmiter dedicaui:
(아풀레이우스, 플로리다 16:1)
cupio gratus uideri, sed prae gaudio nondum mihi uacat gratias agere.
(아풀레이우스, 플로리다 16:54)

SEARCH

MENU NAVIGATION