라틴어 문장 검색

Nam aut ita consistendum est, ut id quo de agitur factum neges aut, si factum fateare, neges eam vim habere atque id esse quod adversarius criminetur, aut, si neque de facto neque de facti appellatione ambigi potest, id quod arguare neges tale esse quale ille dicat et rectum esse quod feceris concedendumve defendas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 29장 1:2)
in oppido est quiddam, de quo est dubium sitne venale, ac proximum quidem nostris aedibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 8 2:3)
et quoniam in omnibus quae ratione docentur et via primum constituendum est quid quidque sit - nisi enim inter eos qui disceptant convenit quid sit illud quod ambigitur, nec recte disseri umquam nec ad exitum perveniri potest - , explicanda est saepe verbis mens nostra de quaque re atque involuta rei notitia definiendo aperienda est, si quidem est definitio oratio, quae quid sit id de quo agitur ostendit quam brevissime;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 33장 1:1)
Erit enim ei perspectum nihil ambigi posse in quo non aut res controversiam faciat aut verba:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 34장 3:2)
Quicquid est enim illud in quo quasi certamen est controversiae, quod Graece κρινόμενον dicitur, id ita dici placet, ut traducatur ad perpetuam quaestionem atque uti de universo genere dicatur, nisi cum de vero ambigitur, quod quaeri coniectura solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장 3:4)
Sequitur is locus, qui constat ex eis rebus quae quodam modo adfectae sunt ad id de quo ambigitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 9장 1:1)
sed quoniam ita a principio divisimus, ut alios locos diceremus in eo ipso de quo ambigitur haerere, de quibus satis est dictum, alios adsumi extrinsecus, de eis pauca dicamus, etsi ea nihil omnino ad vestras disputationes pertinent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 19장 1:1)
animadvertis, ut non contenta lex dicere 'alia' addiderit 'omnia'. Num ergo dubium est alia omnia sentire eos qui occidunt quam qui relegant?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 20:3)
neque enim ambigi puto.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 8:4)
ambigitur, moenia ponat uter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권542)
Simus et Crito Vicini nostri hic ambigunt de finibus:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 1134)
ambigitur quid enim?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 186)
adeo sanctum est vetus omne poema, ambigitur quotiens, uter utro sit prior, aufert Pacuvius docti famam senis, Accius alti, dicitur Afrani toga convenisse Menandro, Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi, vincere Caecilius gravitate, Terentius arte.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 120)
quaedam an obtineri possint, ambigi solet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 83:2)
sed tria an plura sint, ambigitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 48:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION