라틴어 문장 검색

Hicce adolescens fortis, undevigesimum agens annum, Americanorum partes amplexus, ad libertatem eorum, tuendam, insita ad gloriam cupiditate, nobilique ad laudem impetu, impulsus est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.22)
Militum Americanorum numerus, prae hostium multitudine parvus erat;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.25)
etsi hostes, juxta ac cives Americani longe aliter aestimabant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.26)
Error, quoque, quo laborabant hostes, de vero militum Americanorum numero, Washingtonium ejusque exercitum ab omni impetu hostili tutum securumque reddidit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.29)
Ut tot milites haberent Americani, quot Britannos habere jam exploratum compertumque fuerat, vehementissime a Washingtonio fuit elaboratum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.41)
Rerum Americanarum scriptores gestarum, sub hoc tempus, foedus cum Gallorum Rege, Ludovico decimo sexto, ictum, enarrabunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.49)
Cujus foederis nuntio accepto, Britanniamque perlato, Rex, Conciliumque Regni Anglici publicum, sese omnia Americanis, quae paulo ante abnuerant, concedere et condonare dixere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.50)
Conditiones istae, a Britannis demum oblatae, quae, si mature aut tempestive datae essent, pacem duas inter gentes procul dubio servassent, propere a Congressu populoque Americano sunt repudiatae.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.52)
Ad propugnaculum ab hostibus aedificatum, et in Insula Rhodensi situm, Gallicis et Americanis copiis in unum collatis, expugnare satius visum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.58)
Quo constituto, Sullivanus, dux Americanus, qui copias pedestres duceret, a Washingtonio est missus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.59)
Sub anni insequentis finem, nempe, anni Christi millesimi septingentesimi septuagesimi octavi, cum plurima jam transacta fuissent, cumque hiems instaret, ad Canadam, Britannicam provinciam, et civitatibus Americanis conterminam, manu magna, invadendam, animum appulit Congressus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.67)
Coloniarum foederatarum Americanarum consilium Congressus erat, anno insequenti, Canadam, in gentibus copiis, terra marique simul invadere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.68)
Ut ad Benjaminum Franklin, philosophum clarissimum, qui, eo tempore, reipublicae Americanae, apud Parisios, vicem gerebat, literae, hac super re, scriberentur, a Congressu Washingtonio praeceptum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.70)
Spes pacis magna securitate Americanorum animos afficit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.1)
Quo facto, Maxwell, dux Americanus, literas ad Washingtonium mittendas curavit, in quibus eum certiorem fecit, legionum earum praefectos omnes, tribuno suo dixisse, " nisi Caesareae Novae consilium publicum querelis injuriisque suis remedium finemque posuerit, sese triduo imperio militari, quod a Congressu acceperant, procul dubio abdicaturos.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.20)

SEARCH

MENU NAVIGATION