라틴어 문장 검색

at quo magis locum Americanis tam utilem aggredi videbatur Clintonius, eo magis animum intendit Washingtonius, ut locus iste quam munitissimus esset;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.51)
- Ludovicus decimus sextus, Gallorum rex, Americanorum partes amplexus, eos militibus, navibus, et pecunia plurimum adjuvit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.56)
- Magna apud Americanos loetitia.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.7)
FORTASSE haud longe a re nostra alienum erit, quas res Americani, Christi anno millesimo septingentesimo octogesimo primo, praestiterunt, paucis disserere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.8)
Wayne, dux Americanus, qui legioni isti praeerat, seditionem compescere incassum nitebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.13)
Britannos Cornwallis, comes Anglicus, Americanos, autem, Greene, ducebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.33)
itaque penitus fusi fugatique sunt Americani, et omnes in partes disjecti.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.36)
Copiae omnes, nonnullis militibus Virginiensibus, quos Nelsonius, dux Americanus ducebat, receptis, ad duodecim hominum millia, vigesimo Septembris die, ut Eboracum expugnarent, ubi Cornwallis cum exercitu suo consederat, maximo studio, accingebantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.45)
Primo obsidionis die, Scammellius, tribunus Americanus, praefectus egregius, mortem pulcherrimam obiit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.47)
Sub idem tempus, Cornwallis, literas, ab Henrico Clintonio, equite, accepit, quibus in literis, certior factus est, " Digbyum ducem Anglicum navalem, ad oras Americanas, cumnavibus longis quibusdam appulisse;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.48)
Eodem, quo Americani Gallique, oppidulum Eboracum expugnare coeperant die, literas a Clintonio ad Cornwallis missas tradidit, et statim fere interficitur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.56)
sociorum vicem gerebant De Noailles, Gallus nobilis, et Laurens, tribunus Americanus, cujus pater, eo ipso tempore, turri Londiniensi captivus tenebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.73)
Undevigesimo Octobris die, Christi anno millesimo septingentesimo octogesimo primo, Cornwallis cum exercitu universo, sese in Americanorum Gallorumque ditionem, jure belli, dedidit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.74)
Supplicationem, quoque, Deo optimo maximo, qui Americanos tam insigniter adjuverat, decrevit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.84)
Per tres provincias, Virginiam, nempe, Terram Mariae, et Pennsylvaniam, ejus jussu distributi cibariis eisdem, quibus exercitus Americanus, vescebantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.87)

SEARCH

MENU NAVIGATION