라틴어 문장 검색

palla tegit latos umeros, curruque paterno intextus Phaëthon glaucos incendit amictus.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:64)
comitata parentibus exit purpureis virgo.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:47)
Inde Caledonio velata Britannia monstro, ferro picta genas, cuius vestigia verrit caerulus Oceanique aestum mentitur amictus:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:115)
parte alia spumis fucantem Serica frena sanguineis primae signatus flore iuventae Eucherius flectebat equum iaculisque vel arcu aurea purpureos tollentes cornua cervos aureus ipse ferit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:185)
Quae cum talis est conditio, maxime praecoques et duracinae, tum denique Purpureae et Bumasti, Dactylique et Rhodiae, Libycae quoque et Cerauniae;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 1:3)
Sunt et Helvolae, quas non nulli varias appellant, neque purpureae neque nigrae, ab helvo, nisi fallor, colore vocitatae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 23:1)
Inter quae patre favente Libero fetis palmitibus vel generis albi vel flaventis ac rutili vel purpureo nitore micantis,undique versicoloribus pomis gravidus collucet Autumnus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 3:3)
Gallica obsoleti purpurei, et tenuissimi viminis;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 4:3)
Ea sunt Crustumina, regia, Signina, Tarentina, quae Syria dicuntur, purpurea, superba, hordeacea, Aniciana, Naeviana, Favoniana, Lateritana, Dolabelliana, Turraniana, volaema, mulsa,praecocia, venerea, et quaedam alia, quorum enumeratio nunc longa est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 18:2)
Optime tamen facit amelli radix, cuius est frutex luteus purpureus flos:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 8:1)
sine milite incedere, pedibus intectis et pari cum Graecis amictu, P. Scipionis aemulatione, quem eadem factitavisse apud Siciliam, quamvis flagrante adhuc Poenorum bello, accepimus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 59장3)
Graeci amictus quis per eos dies plerique incesserant tum exoleverunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 21장12)
nec alius feminis quam viris habitus, nisi quod feminae saepius lineis amictibus velantur eosque purpura variant, partemque vestitus superioris in manicas non extendunt, nudae brachia ac lacertos;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 17장 3:1)
XV kalendas Ianuarias audita defectione legionis cohortiumque, quae se Narniae dediderant, pullo amictu Palatio degreditur, maesta circum familia;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 67장5)
Domitianus prima inruptione apud aedituum occultatus, sollertia liberti lineo amictu turbae sacricolarum immixtus ignoratusque, apud Cornelium Primum paternum clientem iuxta Velabrum delituit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 74장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION