라틴어 문장 검색

novi, circumcisis undique capreolis et nepotibus, qui ex his nati sunt, amputatis, sub-mittantur et si laeta vitis est, ultimi potius palmites per cacumina ramorum praecipitentur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 26:2)
Cum deinde annis et robore vitis convaluit, traduces in proximam quamque arborem mittendae, easque post biennium amputare atque alias teneriores transmittere convenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 30:1)
Veteribus vitibus loco nati palmites pampinarii utiles sunt, et plerique ad tertiam gemmam resecti optime submittuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 31:2)
Quarto anno ex duobusramis infirmior amputandus est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 6:1)
Quod tamen satis erit octavo anno fecisse, ne fructuarii rami subinde amputentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 15:7)
Non nunquam etiam, cum frondere coeperint arbores, cacumina fici ferro summa prodest amputare:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 10:5)
Alterum, quo resecta inter librum et materiam semina admittit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 1:5)
atque ita amputatis ceteris ramis, ea tantum cacumina,quae inserere voles,relinque;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 14:2)
Sic interposito triennio coalescet ficus cum olea, et tum demum quarto anno, cum benecoierint,velut propagines, ramulos olivae a matre resecabis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 15:2)
Si sanguis in inferiore parte ungulae est, extrema pars ipsius unguis ad vivum resecatur, et ita emittitur, ac linamentis pes involutus spartea munitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 12장 3:1)
Vel si antequam tumor discuteretur, in suppurationem convertitur, optimum est ignea lamina collectionem resecare, et quicquid vitiosi est, inurere, atque ita liquida pice cum oleo linire.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 6:2)
Tuberculum, cui subest vermiculus, ferro quam cautissime circumsecari oportet, ne, dum amputatur, etiam, quod infra est, animal vulneremus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 13:1)
id enim cum sauciatur, venenatam saniem mittit, qua respersum vulnus ita insanabile facit, ut totus pes amputandus sit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 13:2)
addidit Hispo statuam Marcelli altius quam Caesarum sitam, et alia in statua amputato capite Augusti effigiem Tiberii inditam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 74장6)
additurque atrocior saevitia quod caput amputatum latumque in urbem Poppaea vidit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 64장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION