라틴어 문장 검색

Servus et ancilla sint tibi de nationibus, quae in circuitu vestro sunt; de illis emetis servum et ancillam.
‘너희가 소유할 수 있는 남종과 여종에 관해서는 다음과 같다. 너희는 주위 민족들에게서 남종과 여종을 사들일 수 있다. (불가타 성경, 레위기, 25장44)
Et reversi estis et commaculastis nomen meum et reduxistis unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam, quos dimiseratis, ut essent liberi et suae potestatis, et subiugastis eos, ut sint vobis servi et ancillae.
그러나 너희는 또 마음이 변하여 내 이름을 더럽혔으니, 너희가 남종과 여종들을 그들이 원하는 대로 풀어 주었다가 도로 데려와 다시 종으로 삼아 마구 부린 것이다. (불가타 성경, 예레미야서, 34장16)
Quoniam ancilla tua Deum colit et servit nocte ac die Deo caeli. Et nunc manebo penes te, domine meus, et exiet ancilla tua per noctem ad vallem et orabo ad Deum, et indicabit mihi quando fecerint peccata eorum.
이 여종은 신심이 깊은 사람으로서, 밤이나 낮이나 하늘의 하느님께 예배합니다. 이제 저의 주인님, 저는 주인님 곁에 머무르겠습니다. 다만 밤에는 이 여종이 골짜기로 나가서 하느님께 기도하겠습니다. 그들이 언제 그 죄를 저지를지 그때에 하느님께서 저에게 말씀해 주실 것입니다. (불가타 성경, 유딧기, 11장17)
Septimus dies sabbatum est Domino Deo tuo. Non facies in eo quidquam operis tu et filius tuus et filia, servus et ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus tuus, qui est intra portas tuas, ut requiescat servus tuus et ancilla tua sicut et tu.
그러나 이렛날은 주 너의 하느님을 위한 안식일이다. 그날 너의 아들과 딸, 너의 남종과 여종, 너의 소와 나귀, 그리고 너의 모든 집짐승과 네 동네에 사는 이방인은 어떤 일도 해서는 안 된다. 그렇게 하여 너의 남종과 여종도 너와 똑같이 쉬게 해야 한다. (불가타 성경, 신명기, 5장14)
Quid ergo mirum, si et ego sapientiam saecularem propter eloquii venustatem, membrorum pulchritudinem, de ancilla atque captiva Israelitam facere cupio?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:9)
Supplicat huic operi famulans, opus omne decoris, Et tanta cupiens uestiri dote fauoris, Incudis deposcit opem:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 2:4)
Munere Fortune melior sed parcius ipsa Gracia Nature dotes effundit in illa.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 8:3)
Quid prelarga manus Nature possit et in quo Gracius effundat dotes, exponit in isto, In quo, pubescens tenera lanugine florum, Sideribus stellata suis, succensa rosarum Murice, terra nouum contendit pingere celum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 10:4)
Hoc in mente diu scriptum mihi sedit, ut omnes Et simul instanter, caute, solerter ad unum Desudemus opus, in quo tot munera fundat Quelibet, ut post has dotes uideatur egere, Nostrorum crimen operum redimatur in uno, Vnius probitas multorum crimina penset Vnaque quamplures exterminet unda litturas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 26:5)
Tot dotes in eas effundunt dona Sophye Quod sese totam Prudencia fundit in illas, Se partitur eis, sibi thesaurizat in illis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 20:2)
Hic uiget, hie loquitur, hie instruit, hie docet, immo Dat precepta suis picture dote facultas Que docet astrorum leges, loca, tempora, motus, Signa, potestates, discursus, nomina, causas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:6)
Preterea dotes natiuas aggerat ipsa Nobilitas generis, Pyroum namque parentem Iactat et in speculo prolis pater ipse resultat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 6:6)
Non tamen omnino Naturam sentit auaram, Immo dote sua qua se tueatur habundat, In nullo paciens eclipsim muneris huius, Quo de more solet Natura beare iugalem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 12:3)
Si tamen ad primos collatio nulla redundet Huius equi, sed eum proprio scrutemur in esse, Non erit a propriis exclusus dotibus eius Cultus et in nullo forme pacietur abusum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 14:2)
Vt diuina manus animam demittat ab alto, Que sit mente sagax, uirtute referta, pudore Predita, presignita fide, pietate refulgens, Que, carnis uestita toga, sic uisitet orbem Quod facinus redimat pietas uirtusque reatum, Incestumque pudor, fraudem ius, gloria casum, Quod superet terrena domus, uis terrea, uestis Corporee masse, corpus mortale, potentis Nature ducatur opus, sic dote beatum Multiplici, nullo fraudatum munere forme, Vt jam corporeum non dedignetur habere Spiritus hospicium nec tantus defleat hospes Hospicii tabem, sed carnis regnet in aula.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION