라틴어 문장 검색

Contra vero idem Ennius in Annali duodevicesimo aere fulva dixit, non fulvo, non ob id solum, quod Homerus ἠέρα βαθεῖαν dicit, sed quod hic sonus, opinor, vocabilior visus et amoenior.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 15:1)
Gellii Annalem tertium, in quo scriptum est Hersiliam, cum apud T. Tatium verba faceret pacemque oraret, ita precatam esse:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 14:2)
Ennius autem in primo Annali in hoc versu:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 19:1)
VERBA sunt Claudi Quadrigarii ex Annalium eius XIII:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIX 2:1)
Quod in Quinti Claudii Annalibus scriptum est lignum alumine oblitum non ardere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 1:1)
Si Annalem, inquit, undevicensimum Q. Claudi legisses, optumi et sincerissimi scriptoris, docuisset te profecto Archelaus, regis Mitridati praefectus, qua medella quaque sollertia ignem defenderes, ut ne ulla tua aedificatio e ligno correpta atque insinuata flammis arderet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 5:2)
Quali figura orationis et quam nova L. Piso annalium scriptor usus sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXIX 1:1)
tertiam figuram novam hercle repperi apud Pisonem in secundo Annalium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXIX 3:1)
OTIUM erat quodam die Romae in foro a negotiis et laeta quaedam celebritas feriarum legebaturque in consessu forte conplurium Enni liber ex Annalibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 2:1)
Petimus igitur ne Annalem nunc Q. Ennii, sed Duodecim Tabulas legi arbitrere et quid sit in ea lege 'proletarius civis' interpretere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 7:1)
Verba quaedam ex Q. Claudi Annalium primo cursim in legendo notata.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 1:1)
Velut haec verba ex Q. Claudi primo Annali, quae meminisse potui, notavi, quem librum legimus biduo proximo superiore.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 3:1)
Praeterea animadvertimus Quadrigarium in octavo Annalium particula ista usum esse obscurissime.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIII 6:1)
Item in sexto Annali eiusdem verba haec sunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIII 7:1)
Incipiemus igitur a Solone claro, quoniam de Homero et Hesiodo inter omnes fere scriptores constitit aetatem eos egisse vel isdem fere temporibus vel Homerum aliquanto antiquiorem, utrumque tamen ante Romam conditam vixisse, Silviis Albae regnantibus, annis post bellum Troianum, ut Cassius in prino Annalium de Homero atque Hesiodo scriptum reliquit, plus centum atque sexaginta, ante Romam autem conditam, ut Cornelius Nepos in primo Chronico de Homero dicit, annis circiter centum et sexaginta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION