라틴어 문장 검색

Quid autem putas esse, o bone homo, nisi quod te talem virum etiam non visum feci amicum, si tamen non visum dicere debeo, cuius non corpus sed animum in ipsis tuis litteris vidi, ubi de te non sicut antea fratribus meis, sed mihi credidi?
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 5:2)
Usi autem sumus ordine rerum fortuito, quem antea in excerpendo feceramus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 2:1)
adeunt ad ea loca quae numquam antea adierant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VII 3:2)
Mos antea senatoribus Romae fuit in curiam cum praetextatis filiis introire.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXIII 5:1)
' Cumque Hannibal terram Italiam laceraret atque vexaret ";
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 8:2)
vexatam Italiam dixit Cato ab Hannibale, quando nullum calamitatis aut saevitiae aut immanitatis genus reperiri queat quod in eo tempore Italia non perpessa sit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 8:3)
Is Hannibalem et Hasdrubalem et Hamilcarem ita pronuntiabat ut paenultimam circumflecteret, et est epistula eius scripta Ad Marcellum, in qua Plautum et Ennium multosque alios veteres eo modo pronuntiasse affirmat, solius tamen Ennii versum unum ponit ex libro, qui Scipio inscribitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VII 3:1)
Eum versum quadrato numero factum subiecimus, in quo, nisi tertia syllaba de Hannibalis nomine circumflexe promatur, numerus clausurus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VII 5:1)
Quaque propter Hannibalis copias considerat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VII 6:2)
Cum M. Naevius tribunus plebis accusaret eum ad populum diceretque accepisse a rege Antiocho pecuniam, ut condicionibus gratiosis et mollibus pax cum eo populi Romani nomine fieret, et quaedam item alia crimini daret indigna tali viro, tum Scipio pauca praefatus quae dignitas vitae suae atque gloria postulabat, Memoria, inquit, Quirites, repeto, diem esse hodiernum quo Hannibalem Poenum imperio vestro inimicissimum magno proelio vici in terra Africa pacemque et victoriam vobis peperi spectabilem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVIII 4:1)
ioco incavillatus sit Antiochum regem Poenus Hannibal.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, V 1:1)
IN libris veterum memoriarum scriptum est, Hannibalem Carthaginiensem apud regem Antiochum facetissime cavillatum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, V 2:1)
Atque ibi rex, contemplatione tanti ac tam ornati exercitus gloriabundus, Hannibalem aspicit et Putasne, inquit, conferri posse ac satis esse Romanis haec omnia?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, V 5:1)
rex de numero exercitus sui ac de aestimanda aequiperatione quaesiverat, respondit Hannibal de praeda.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, V 8:1)
Sed et quispiam Samius athleta, nomen illi fuit ̓Εχεκλοῦσ, cum antea non loquens fuisset, ob similem dicitur causam loqui coepisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, IX 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION