라틴어 문장 검색

nos tamen hoc agimus tenuique in pulvere sulcos ducimus et litus sterili versamus aratro, nam si discedas, laqueo tenet ambitiosi scribendi cacoethes et aegro in corde senescit.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII16)
Praeterea nisi materies aeterna fuisset, antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:27)
* Vel nunc, qui mihi in mari accipenser latuit antehac, * Cuius ego latus in latebras reddam meis dentibus et manibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 2:2)
O prodiga rerum Luxuries, numquam parvo contenta parato, Et quaesitorum terra pelagoque ciborum Ambitiosa fames, et lautae gloria mensae, Discite, quam parvo liceat producere vitam, Et quantum natura petat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:26)
Si quis tamen tam ambitiose tristis est, ut apud illum in nulla pagina latine loqui fas sit, potest epistula vel potius titulo contentus esse.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, poem pr8)
Quid fugis hos dentes, ambitiose lepus?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LI2)
Ut nova dona tibi, Caesar, Nilotica tellus Miserat hibernas ambitiosa rosas.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXX1)
Tinctis murice vestibus quod omni Et nocte utitur et die Philaenis, Non est ambitiosa nec superba:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXII1)
Arte sed emptorem vafra corrumpis, Amoene, Et casa divitiis ambitiosa latet.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXVI2)
Matutine cliens, urbis mihi causa relictae, Atria, si sapias, ambitiosa colas.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXVIII1)
tunc etiam sicut antehac saepius:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2461)
tum rauca ac si diceret, antehac delectabili voce resonabant, tunc fluctibus solis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 8661)
comptae comae antehac scilicet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 481)
circaeae raduntur litora terrae ut diximus supra, mons iste antehac insula fuit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 101)
sanguine Troiano et rutvlo dotabere virgo ambitiosa execratio est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3181)

SEARCH

MENU NAVIGATION