라틴어 문장 검색

Qui praeter iudicii religionem cum fidem suam coram lacerari videret, multiplicate studio verberonem illum contendit redarguere, donec iussu magistratuum ministeria publica contrectatis nequissimi servi manibus annulum ferreum deprehensum cum signo saeculi conferunt, quae comparatio praecedentem roboravit suspicionem.
(아풀레이우스, 변신, 10권 10:4)
Annulo mariti surrepto rus profecta mittit quendam servulum, sibi quidem fidelem sed de ipsa fide pessime merentem, qui puellae nuntiaret quod eam iuvenis profectus ad villulam vocaret ad sese, addito ut sola et sine ullo comite quam maturissime perveniet:
(아풀레이우스, 변신, 10권 24:2)
et ne qua forte nasceretur veniendi cunctatio, tradit annulum marito subtractum, qui monstratus fidem verbis adstipularetur.
(아풀레이우스, 변신, 10권 24:3)
Nec ille deerat qui magistratum fascibus purpuraque luderet, nec qui pallio baculoque et baxeis et hircino barbitio philosophum fingeret, nec qui diversis harundinibus alter aucupem cum visco, alter piscatorem cum hamis induceret.
(아풀레이우스, 변신, 11권 8:4)
Quae eius rei causa sit, quod et Graeci veteres et Romani anulum hoc digito gestaverint qui est in manu sinistra minimo proximus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, X 1:1)
VETERES GRAECOS anulum habuisse in digito accepimus sinistrae manus qui minimo est proximus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, X 2:1)
Romanos quoque homines aiunt sic plerumque anulis usitatos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, X 2:2)
item anulo uti nisi pervio cassoque fas non est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 7:1)
veluti cum aer aut baculum violenter comprimitur aut flectitur, non ad punctum loci prioris resilit, sed ulterius in contrarium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 176:4)
Itaque fiat diligens experimentum per baculum vel simile aliquid immissum in flammam, utrum ad latera flammae non uratur citius quam in medio flammae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 176:5)
Quod etiam fit in baculis ligni;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 229:3)
ex quo etiam fit, ut annuli rotati videantur globosi, et fax ardens, noctu velociter portata, conspiciatur caudata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 432:8)
Etenim baculum per compressionem curvatum post aliquod tempus non resilit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:27)
Adeo ut (referente Busbequio) aurifex quidam Venetus Byzantii agens vix furorem populi effugerit quod avis cuiusdam rostri oblongi fauces inserto baculo diduxisset.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:15)
Ut contigit temporibus Anselmo et Thomae Becketti Archiepiscoporum Cantuariae, quorum baculi pastorales cum regis gladio concertarunt, licet res illis fuerit cum regibus animosis et fastuosis, Guilielmo Rufo, Henrico Primo, et Henrico Secundo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION