라틴어 문장 검색

quantumlibet nobis anxietatum pateras vitae praesentis propinet afflictio, parva toleramus, si recordamur, quid biberit ad patibulum qui invitat ad caelum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Graeco salutem. 3:2)
Surge, inquit, intra, et sopitis ac relictis curarum anxietatibus, quieti membra simul et animum conpone, quia mutatum est cor regis, nec tibi aliquid mali facere, sed fidem potius pollicitam seruare disponit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 2:18)
Quod dum episcopus libentissime se facturum promitteret, non multo post idem uir Dei, dum membra sopori dedisset, uidit uisionem consolatoriam, quae omnem ei anxietatem memoratae sollicitudinis auferret, insuper et, qua die esset hanc uitam terminaturus, ostenderet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XI. 1:8)
noui namque eum, et quia cum esset presbyter ordinatus, nullatenus propter ingenii tarditatem potuit cathecizandi uel baptizandi ministerium discere, propter quod et ipse illum ab huius praesumtione ministerii, quod regulariter inplere nequibat, omnimodis cessare praecepi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VI. 1:22)
tarditatis causa non in senatu magis fuit quam tribunis, qui, quia summa vi restari nuntiabatur, parum cogitaverunt nulla virtute superari humanarum virium modum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 640:1)
at hercule L. Manlium malum malo augere filii et tarditatem ingenii insuper premere, et, si quid in eo exiguum naturalis vigoris sit, id exstinguere vita agresti et rustico cultu inter pecudes habendo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 39:1)
qui vero refrigeratis nascuntur regionibus, ad armorum vehementiam paratiores sunt magnis virtutibus sine timore, sed tarditate animi sine considerantia inruentes sine sollertia suis consiliis refragantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장36)

SEARCH

MENU NAVIGATION