라틴어 문장 검색

Apes enim quodammodo debemus imitari, quae vagantur et flores carpunt, deinde quicquid attulere disponunt ac per favos dividunt et sucum varium in unum saporem mixtura quadam et proprietate spiritus sui mutant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 5:1)
vel quia apud Heliopolim taurum soli consecratum, quem Neuton cognominant, maxime colunt, vel quia bos Apis in civitate Memphi solis instar excipitur, vel quia in oppido Hermunthi magnifico Apollinis templo consecratum soli colunt taurum, Bacin cognominantes, insignem miraculis convenientibus naturae solis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 20:2)
Qualis apes aestate nova per florea rura Exercet sub sole labor, cum gentis adultos Educunt fetos, aut cum liquentia mella Stipant et dulci distendunt nectare cellas, Aut onera accipiunt venientum aut agmine facto Ignavum, fucos, pecus a praesepibus arcent.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 2:1)
Vides descriptas apes a Virgilio opifices, ab Homero vagas:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 4:1)
Adfixae venis, animasque in vulnera ponunt et quicquid de apibus dixit in virorum fortium similitudinem, ut adderet quoque mores et studia et populos et praelia, quid plura, ut et Quirites vocaret.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 19:4)
illo cultore deorum Lustra suae Phoebes non unus vixerat Apis) Consilii vox prima fuit;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:11)
Evolvam busto iam numen gentibus Isin, Et sacer in Magni cineres mactabitur Apis, Et tectum lino spargam per vulgus Osirin, Suppositisque deis uram caput.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:31)
Florida per varios ut pingitur Hybla colores, Cum breve Sicaniae ver populantur apes, Sic tua subpositis conlucent prela lacernis, Sic micat innumeris arcula synthesibus, Atque unam vestire tribum tua candida possunt, Apula non uno quae grege terra tulit.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLVI1)
Et latet et lucet Phaethontide condita gutta, Ut videatur apis nectare clusa suo.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXXII1)
Oceani fluctus me numerare iubes Et maris Aegaei sparsas per litora conchas Et quae Cecropio monte vagantur apes, Quaeque sonant pleno vocesque manusque theatro, Cum populus subiti Caesaris ora videt.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXXIV4)
Quam meus Hispano si me Tagus impleat auro, Pascat et Hybla meas, pascat Hymettos apes.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXXVIII4)
Nomen habes teneri quod tempora nuncupat anni, Cum breve Cecropiae ver populantur apes;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XII1)
Audet facundo qui carmina mittere Nervae, Pallida donabit glaucina, Cosme, tibi, Paestano violas et cana ligustra colono, Hyblaeis apibus Corsica mella dabit:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXVI1)
Amphora quod nigri, sed longe, fracta Falerni, Quod qui Sicanias detinet hortus apes;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, VIII4)
Mella iubes Hyblaea tibi vel Hymettia nasci, Et thyma Cecropiae Corsica ponis api!
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XLII3)

SEARCH

MENU NAVIGATION